The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.34 De purgatione canonica

X 5.34.14 Accedens

tit. De purgatione canonica · 3 glosses
Idem Florentino Episcopo.Incipit Accedens ad praesentiam · alleged in the gloss as de purg. can., accedens 4× per the register · find the allegations →
Voluisti
Sic supra, de testib., super eo 1; et supra, de spons., praeterea 2; ff. de ritu nupt., adoptivus § serviles, in fi.
Purgatione
Et quomodo purgabit se quod non sit filius sacerdotis, quia negativa probari non potest directe. Et praeterea tale est factum quod probari non potest, ff. de condi. et demon., Lucius. Respondeo: hoc indirecte probabit, scilicet quod fuerit filius talis laici et uxoris eiusdem quam pro legitima tenebat, et hoc notum et publicum erat, et sic probabit se non fuisse filium sacerdotis. Item eo ipso quod probat se filium uxoris tuae quam tu tenes pro uxore, probabit se filium tuum esse, arg. ff. de in ius voc., quia mater. Et sic purgatur aliquis non solum a crimine, sed etiam ab irregularitate, ut patet hic, et laici etiam se purgant, supra, de purg. can., nos inter; et etiam feminae, supra, de purg. can., moniales. Bene potest etiam iurari super conditione personae, ff. de iureiuran., ait praetor si § 1.
Dilecti
Quia non est culpa eius qui gignitur, sed qui generat, 56. dist., nasci de adulterio.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.