The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.7 De institutionibus

X 3.7.2 In ecclesia

tit. De institutionibus · 4 glosses
Eugenius.Incipit In ecclesia vestra · alleged in the gloss as de instit., in ecclesia 4× per the register · find the allegations →
Laici
Et merito, quia homines diversae professionis in eodem officio associari non debent, 16. q. 7, in nona actione; et supra, de elect., cum causam.
Differre
Ultra sex menses alioquin transfertur potestas ad superiorem, infra, de concess. praeben., nulla. Ber.
Idoneis
Qui dicantur idonei habes supra, de praeben., super inordinata.
Tales
Qui sunt idonei et morum honestate et litterarum scientia, supra, de praeben., grave; alias puniuntur, ut ibi dicitur. Haec fuit quaestio utrum laici intitulati in ecclesia ista possint computari in numero clericorum? Et dicitur quod non, quia non reputantur idonei, cum sint laici. Et ita ius canoniae non cadit nisi in clericum, sicut ius eligendi in ecclesia collegiata non cadit in laicum, supra, de elect., sacrosancta; et supra, de elect., Massana. Hoc tamen intelligendum est de laicis professione et habitu et non de conversis. Si enim conversus aliquis alicuius ecclesiae incedat tonsuratus volens esse clericus, cum iam destinatione animi sit clericus, ut 23. q. 1, paratus, iam ecclesiastica persona censetur. Unde tale ius cadit in eum, et ius conversi spirituale est. Unde qui emit illud simoniam committit, ut 1. q. 3, salvator.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.