The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.3 De clericis coniugatis

X 3.3.2 Sane

tit. De clericis coniugatis · 3 glosses
Ad sacros
28. dist., nullum; et 31. dist., ante triennium. Ber.
Castitatem
Sequestrato mansionis cubiculo, 77. dist., episcopus benedictionem. Et hoc intelligo cum ambo processerint in dies suos, ut sine omni suspicione possint separatim manere. Alias si essent iuvenes, non possent promoveri nisi pariter ad religionem transirent, infra, de conver. coniug., cum sis; et infra, de conver. coniug., ad Apostolicam. Vel dic prout notatur infra, de conver. coniug., coniugatus, in fi. glossae quae incipit: sed numquid.
Virginem
Arg. quod qui corrupit uxorem suam antequam eam duceret, promoveri non potest, 24. dist., curandum; et 24. dist., praecipimus. Et desponsata debet esse in virginitate, 30. q. 5, qualis. Arg. contra 34. dist., Valentino; et supra, de bigam., debitum. Quidam dicunt quod iste non potest promoveri, sed verius est quod potest promoveri, quia causa impedimenti cessat, quia iste non divisit carnem suam in plures. Unde bene potest promoveri, arg. praedicto capitulo 34. dist., Valentino; et supra, de bigam., debitum. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.