Book III › tit. 3.3 De clericis coniugatis
X 3.3.3 Quod a te
tit. De clericis coniugatis · 4 glosses
Idem Verulanensi Episcopo.Incipit Quod a te · alleged in the gloss as de cleri. coniug., quod a te — 4× per the register · find the allegations →
Non valentes
Propter consuetudinem, quia difficile continentiam servat qui illicito concubitu se maculare non desinit, 34. dist. § quod vero.
Immunditiam
Quae tamen castitas est cum propria uxore, 31. dist., Nicaena. Sed hic appellatur immunditia quo ad obsequium ecclesiae. Unde illi quibus licitum erat habere uxores tempore vicis suae non discedebant de templo, ut non inungerentur uxoribus, 31. dist., tenere. Sed hodie semper est abstinendum, ut 31. dist., ante triennium § causa; et 31. dist., sacerdotibus; et 31. dist., eos.
Privandi
Supra, de cleri. coniug., si qui; et supra, de cleri. coniug., sane 1; et infra, de cleri. coniug., diversis.
Redire
Simile 16. q. 6, de lapsis; 16. q. 6, cognovimus; et 16. q. 6, illud; supra, de renunciat., ex transmissa; 17. q. 4, quicumque vult; ff. de colleg., mandatis, in fi. Arg. contra quod non debeant ad eum redire, 12. q. 2, nulli liceat; 17. q. 4, sunt qui opes; infra, de cond. appos., verum; in Auth. de monach. § si vero relinquens, coll. 1. Super hoc diversae solutiones recitari consueverunt. Aliud est cum quis sua sponte recedit, et tunc nihil ei restituitur, in quo casu loquuntur contraria. Aliud cum iudicis auctoritate, in quo casu intelligitur hoc capitulum et concordantiae hic assignatae. Sed huic solutioni opponitur: iste culpa sua ad hunc casum pervenit, ergo debet sibi imputari, supra, de aetat. et qualit., ut abbates. Propter hoc dicunt quidam quod omnis donatio facta ecclesiae vel monasterio tempore ingressus tacitam habet conditionem, ut duret eo ibidem perseverante ad instar dotis, C. de rei uxor. act., rem § cum autem; et infra, de don. int. vir. et uxor., nuper. Et sic clerico recedente quocumque modo restituuntur ei sua. Et idem in monacho, ut illa transferat secundo monasterio ad quod transit. Secus est ubi aliquis donat ecclesiae ad illam non transiens, quia tunc non revocatur donatio, quia perfecta donatio amplius non revocatur, 32. q. 1, non enim; C. de revoc. donat., si apud; et C. de revoc. donat., possessionem; et C. de revoc. donat., generaliter; et C. de donat. quae sub mod. vel cond., perfecta. Nisi aliqua conditio in donatione expressa fuisset, infra, de cond. appos., verum. Verius videtur quod istud dictum sit de benignitate, et caetera consimilia contraria de iure stricto. Vel potest dici quod si expresse res donatae sunt tempore ingressus, numquam sunt postea restituendae, arg. C. si pend. appel., si is; et C. si reus vel accus. mort., si quis; nisi gratiam vellet facere clericis. Si vero tacite, tunc sequuntur personam, et sic potest intelligi quod hic dicitur, quia bona sunt accessoria, et ideo principale sequuntur.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.