The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.32 De conversione coniugatorum

X 3.32.16 Veniens

tit. De conversione coniugatorum · 5 glosses
Idem Pictaviensi Episcopo et Abbati de Boribarden Pictaviensis dioecesis.Incipit Veniens ad praesentiam · alleged in the gloss as de conver. coniug., veniens 7× per the register · find the allegations →
Manu sua
Et ita suo renunciavit, arg. supra, de consuet., ex litteris.
Professionem fecit
Quod facere non debuit ea in saeculo remanente, supra, de conver. coniug., cum sis; et supra, de conver. coniug., ad Apostolicam; et supra, de conver. coniug., praeterea, cum esset iuvenis. Secus si senex, ut ibi dicitur.
Captiose asseruit
Hic est arg. quod licet dolus interveniat in spiritualibus, tenet contractus, infra, de conver. coniug., dudum; et supra, de his quae vi met. caus. fi., cum dilectus, ubi de hoc. Aliud si minus inducta fuisset, ut daret viro licentiam, talis licentia nulla est, 33. q. 5, notificasti. Et ideo praeiudicium est huic mulieri, quia non continuit sed inhonestos amatores admisit, ut expresse dicitur in fine. Alias si continuisset, non praeiudicasset sibi per hoc quod fecit, quod non promiserit transire ad religionem nec etiam continentiam promiserit, cum esset iuvenis, ut supra, de conver. coniug., ad Apostolicam; et supra, de conver. coniug., praeterea. Io.
Sponte supposuit
Bene dicit sponte, quia etiam si vir invita muliere intrasset religionem, licet talis ingressus nullus fuerit, infra, de conver. coniug., accedens. Si tamen postea fornicetur, non potest ipsum repetere, 27. q. 2, Agathosa; infra, de divort., significasti. Sed pone quod vir nolit excipere, quia nemo cogitur excipere sicut nec compellitur agere, C. ut nemo invit. age. vel acc. cog., invitus. Et quilibet iuri suo potest renunciare, supra, de regular., ad Apostolicam; et supra, de regular., statuimus. Quid erit? Dicas quod monasterium eo invito potest excipere et eum defendere, ne permittat eum in peiorem statum detrahi, ff. de liber. caus., si quando; et ff. de liber. caus., quoniam, licet enim primo non tenuerit votum. Tamen quantum ad ipsum voventem tenuit, supra, de conver. coniug., quidam; et supra, de conver. coniug., placet. Et quam cito ipsa fuit fornicata, statim perdidit ius exigendi. Ergo cum sit liberatus a servitute mulieris, statim monasterium habet plenum ius in eum. Et sic exceptio quae competit viro, acquisita est monasterio cum res ad eum statum pervenit a quo potuit habere principium, supra, de conver. coniug., placet. Sed quid si exiret et nollet excipere, quia potest ei remittere, supra, de iureiur., quemadmodum, in fi. Credo quod bene potest illam recipere non obstante contradictione monasterii, quia votum ex toto non tenuit cum decepta fuerit, nec ipsa etiam voverit. Arg. optimum supra, de conver. coniug., constitutus, nisi vir professionem fecisset postquam illa fuit fornicata, quia tunc non posset episcopus eum de monasterio educere nec eum compellere, ut eam reciperet propter fornicationem. Sed quid si vir fornicetur in monasterio cui mulier dedit licentiam, numquid ipsum repetere potest? Non, 33. q. 5, quod Deo pari, quia perdidit omne ius quod habuit in viro, quia propter consequens delictum non renascitur servitus amissa, de conse. dist. 4, quaeris. Licet secus esset si ambo essent in saeculo, et propter fornicationem alterius ambo essent divisi, infra, de divort., ex litteris; et supra, de iureiur., tua nos 2. Et hoc ideo quia ius quod monasterium habet in ipso, propter suum delictum perdere non potest. Io.
Repetendum
Potuit ergo prius tum repetere. Et ita est arg. quod si quis ignoret ius illud, scilicet quod si dederit licentiam viro, teneatur relinquere saeculum, iterum potest eum repetere, et sic subvenitur ignoranti hoc ius naturale. Laur.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.