The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.32 De conversione coniugatorum

X 3.32.15 Constitutus in praesentia

tit. De conversione coniugatorum · 2 glosses
Idem Rudinensi Episcopo.Incipit Constitutus in praesentia · alleged in the gloss as de conver. coniug., constitutus 1× per the register · find the allegations →
Ad gradum sacerdotii
Quod bene fieri potuit, cum illa uxor sua publice fuit adulterata, unde amisit ius quod habebat in eum, infra, de divort., significasti. Item si fuisset vidua vel ab alio cognita, promoveri non debuit, 34. dist., curandum si cuius.
Cogere
Sed videtur quod talis coactio ei obesse non debet, quo minus repetat virum, quia in facie ecclesiae nupsit tolerante ecclesia, quamdiu saltem appareat an fuerit matrimonium inter illos, arg. infra, de frig. et malef., fraternitatis; infra, de divort., gaudemus, in fi. Respondeo: non excusatur propter hoc, immo magis puniri debet, quia taliter nupsit nulla sententia separationis praemissa. Unde illa debet separari ab eo cui iuncta fuit per adulterium, quia vivente viro priori, alteri non potuit copulari, licet perdiderit ius quod habebat in illum, quia manent coniuges etiam separati propter adulterium, 32. q. 7, interveniente; et 32. q. 7, licite. Et sic obstat ei exceptio fornicationis, infra, de conver. coniug., veniens; et 27. q. 2, Agathosa. Alias si fornicata fuisset, posset ipsum repetere, ut in capitulo 27. q. 2, Agathosa, nisi de consensu illius promotus fuisset, ut ibi 33. q. 5, qui uxorem.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.