The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.32 De conversione coniugatorum

X 3.32.17 Accedens ad praesentiam

tit. De conversione coniugatorum · 2 glosses
Idem.Incipit Accedens ad praesentiam · alleged in the gloss as de conver. coniug., accedens 2× per the register · find the allegations →
Votis
Invita et coacta, ut patet per praemissa verba. Unde votum viri non tenuit, quia alter invito altero vovere non potest, supra, de conver. coniug., quidam; 27. q. 2, Agathosa; et 33. q. 5, notificasti; et 33. q. 5, si dicat, ubi idem casus ponitur.
Processu vero temporis
Sed videtur per spatium sequentis temporis et patientiam ipsius mulieris ratificari ingressus viri, arg. infra, qui cler. vel vov. matr. contr. poss., insinuante. Cum uterque post ingressum tanto tempore tacuerit et patientiam adhibuerit, nec videtur quod postea audiatur, immo vir debet compelli redire ad monasterium. Arg. infra, de spons., ad id quod; infra, de frig. et malef., accepisti; et 1. q. 1, constat. Sed hoc non est verum, immo cum ipsa non mutaverit saeculum nec promiserit continentiam, semper adhuc intelligitur dissentire, quod apparet ex eo quod quam cito exivit, eum repetiit. Et sic per primum et ultimum colligitur, quod medio tempore non consenserit. Sic 28. dist., quia sunt culpae. Et praecipue cum praesumatur ex hoc quod sit iuvenis. Sive sit iuvenis sive vetula, numquam debet intrare sine licentia uxoris, sed servatur quod dicitur supra, de conver. coniug., ad Apostolicam. Sed numquid iste cum fuerit redditus uxori, poterit exigere debitum? Dicas quod non poterit exigere debitum, quia renunciavit illi iuri quod habebat in uxore intrando in monasterium, quod fuit in eius potestate. Sed exactus reddere debet, ut dixi supra, de conver. coniug., quidam. De hac materia consuevit notari 27. q. 2, Agathosa; et 33. q. 5, qui uxorem.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.