The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.10 De his quae fiunt a praelatis sine consensu capituli

X 3.10.8 Tua nuper

tit. De his quae fiunt a praelatis sine consensu capituli · 9 glosses
Idem Metensi Archidiacono.Incipit Tua nuper · alleged in the gloss as de his quae fi. a prael., tua 4× per the register · find the allegations →
Conferre
Ut monachi habeant fructus illarum et retineant ecclesias ad usus proprios, et sic laederetur ecclesia. Unde non valet talis concessio.
Vacantes
Arg. contrarium, quia sede vacante nihil est innovandum, supra, ne sede vac. nih. inn., novit; supra, ne sede vac. nih. inn., illa; et supra, ne sede vac. nih. inn., constitutis. Respondeo: contraria loquuntur in episcopatibus et consimilibus.
Alterius
Id est, istius praesentis quaestionis. Sed ideo dicit alterius, quia alia quaestio praecedit quae ponebatur in antiqua compilatione in titulo supra, de institutionibus. Sed in hac non ponitur.
Leonis
12. q. 2, sine exceptione; et supra, de his quae fi. a prael., cum Apostolica.
Vendere
Nisi forte sit res quae servando servari non possit, C. de admin. tut., lex quae, in fi.
Tractatu
Sed qualiter fiet tractatus? Convenient omnes, et quilibet dicet quod sibi videtur, C. de vend. reb. civ., si qua, lib. 11; et C. de debit. civit., apud eos, lib. 11. Et hoc de immobilibus vel mobilibus pretiosis, quia si sint pretiosa, necessaria est solemnitas, C. de admin. tut., lex quae. Secus in his quae servando servari non possunt, ut lex praedicta, et ff. de pet. hered., divus. Vincen.
Dubium
Probabili iudicio, licet forte secus contingat, arg. ff. de minor., verum § si locupleti. Et intellige non sit dubium quantum ad se, quia sufficit ab initio bene gestum, ff. de negot. gest., sed an ultro § 1.
Per hoc
Id est, per capitulum Leonis, 16. q. 1, possessiones.
Perpetuas
Perpetuae enim intelliguntur ex eo, quia fiunt ecclesiis et non personis, ut supra, de his quae fi. a prael., cum Apostolica; et ff. de ann. legat., annua; et 12. q. 2, liberti. Quia ecclesia non moritur, ut ibi dicitur, et supra, de instit., cum venissent. Si fiunt personis sine temporis praefinitione, durabunt in eorum vitam, 10. q. 2, haec usus praestatio; et 16. q. 1, possessiones.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.