The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.30 De decimis primitiis et oblationibus

X 3.30.25 Tua

tit. De decimis primitiis et oblationibus · 4 glosses
De spiritualibus
Nec de temporalibus etiam si ad commodum ecclesiarum respiciat, 96. dist., bene quidem; et supra, de iudic., decernimus. In casibus tamen laici potestatem habent super clericis de licentia ecclesiae, infra, de crim. falsi, ad falsariorum. In clerico deposito incorrigibili, supra, de iudic., cum non ab homine. Item ubi schisma faciunt, cum non possunt corrigi per ecclesiam, 17. dist., nec licuit; 23. q. 5, de Liguribus; et infra, de sent. excom., ut famae. Tanc.
Generaliter
Puta cum dicit: concedimus cum omni honore et districtu tibi possessiones tales et sine aliquo onere vel gravamine. Per talem concessionem non concedit decimas, etiam si specialiter decimas concederet, quia ipsas de iure non posset possidere, ergo ipsas non potest alicui concedere, infra, de decim., dudum. Quia lex humana non est supra legem Dei sed subtus, 10. dist., imperatorum.
Divina constitutione
Quasi ex debito, supra, de decim., parochianos; et infra, de decim., tua 2. Quia debent esse cibus in domo Domini, 16. q. 1, revertimini; et 16. q. 3 § potest, vers. item decimae Deo mandante; et 16. q. 7, primum. Et sunt tributa egentium animarum, ut 16. q. 1, decimae.
Extendenda licentia
Hoc dicit quia laici sine peccato decimas possidere non possunt, 16. q. 1, quoniam quicquid; et supra, de decim., prohibemus; et supra, de decim., quamvis. Et ideo licentia ista non potest extendi ad novalia. Arg. contra infra, de decim., ex parte tua 2, ubi solvitur. Simile supra, de rescript., nonnulli, quia odia sunt restringenda et favor ampliandus, ff. de lib. et post., cum quidam.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.