Book V › tit. 5.17 De raptoribus et incendiariis et violatoribus ecclesiarum
X 5.17.6 Cum causa
tit. De raptoribus et incendiariis et violatoribus ecclesiarum · 5 glosses
Lucius III. Burgensi Episcopo.Incipit Cum causam quae · alleged in the gloss as de rapt., cum causam — 4× per the register · find the allegations →
Dicatur admitti
Secundum leges etiam in sponsa propria raptus committitur, C. de rap. virg., raptores, ad medium. Sed canon praeiudicat, ut hic, et 27. q. 2 § cum ergo; et 27. q. 2, lex illa. Qualitercumque aliqua sit rapta bene potest contrahere cum raptore si prior dissensio transeat postmodum in consensum, infra, de rapt., accedens; et 36. q. 2, tria. Sed raptus non est ubi puella consentit, ut hic patet.
Reclamarent
Talis reclamatio non impedit matrimonium, quia solo consensu contrahitur, 27. q. 2, sufficiat.
Sed maritus
Supra, de conver. coniug., quidam. Tanc.
Mulieris confessione
Ergo creditur mulieris confessioni in praeiudicium matrimonii spiritualis, quod non fit in carnali, supra, de eo qui cog. consang., super eo. Sed aliud est in matrimonio carnali et aliud in spirituali. In matrimonio carnali non statur confessioni viri et uxoris si contra matrimonium confiteantur, quia saepe adinvicem colluderent ut separarentur, ut dicit praedicta decretalis supra, de eo qui cog. consang., super eo. Sed in spirituali matrimonio si aliqua de qua constat quod fuerit primo uxor ante ingressum monasterii, postea confiteatur in iudicio quod ante ingressum cognita fuerit a viro, debet sibi restitui, quia eo invito monasterium intrare non potuit, ut hic dicit. Immo si aliter confiteretur, salvari non posset nisi ad virum rediret. Non est credendum quod illa sit immemor suae salutis, 1. q. 7, sancimus. Arg. ad hoc supra, de homic., significasti 2, unde reddenda est viro suo ubicumque confitentur vir et uxor. Ad dissolutionem matrimonii carnalis non creditur illis nisi saltem adsit fama publica, 35. q. 6, si duo. Sed ubi confitentur ad dissolutionem mutuae servitutis propter adulterium bene creditur eis, supra, de adult., intelleximus; et supra, de divort., ex litteris. Vincen.
Assensisse
Arg. quod solus consensus sufficit ad hoc ut alter coniugum possit monasterium ingredi, 27. q. 2, Agathosa, ubi de hoc; et 27. q. 2, si quis; et 33. q. 5, qui uxorem. De hoc dictum est satis supra, de conver. coniug., uxoratus; et supra, de conver. coniug., ex parte abbatis.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.