Book III › tit. 3.42 De baptismo et eius effectu
X 3.42.5 Non ut apponeres
tit. De baptismo et eius effectu · 5 glosses
Idem Morosiensi Episcopo.Incipit Non ut apponeres · alleged in the gloss as de bapt. et eius effect., non ut — 2× per the register · find the allegations →
Verbum
1. q. 1, detrahe, ubi de hoc. Ista duo necessaria sunt in baptismo aquae. Secus in baptismo sanguinis vel flaminis, de conse. dist. 4, baptismi vicem. Quod dicit verbum sic intellige: si quis baptizat et non dicit in nomine patris et filii et spiritus sancti, non est baptizatus, quia nec elementum nec verbum tantum sufficiunt. Vel verbum, id est, filius, quasi diceret: si quis baptizat et non addit in nomine filii, non est baptizatus, de conse. dist. 4, in synodo. Vel verbum, id est, forma, quasi diceret: si non servetur forma quae traditur, supra, de bapt. et eius effect., si quis, et hic, non est baptismus.
Elementum
Id est, aqua. Et sic non est baptismus sine aqua.
Veritas ait
de conse. dist. 4, proprie.
De elemento
de conse. dist. 4, necessarium; et 1. q. 1, firmissime. Hic enim exprimitur forma baptismi, quae si observata non fuerit, non est baptismus. De hoc dictum est supra, de bapt. et eius effect., si quis.
Utrumque
Scilicet aqua et verbum.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.