Book II › tit. 2.19 De probationibus
X 2.19.5 Tertio loco
tit. De probationibus · 3 glosses
Clemens III.Incipit Tertio loco fuit · alleged in the gloss as de probat., tertio — 10× per the register · find the allegations →
Confectum
Ad hanc negativam probandam admittuntur fratres indirecte, prout sequitur in littera. Sic infra, de testib., ex tenore; et C. de contrah. et comm. stip., optimam. Alias negativa directe non posset probari, de hoc dicitur supra, de elect., bonae 1. Et quia hic arguebatur de falso instrumento, edendus dies est et consul, arg. C. de contrah. et comm. stip., optimam; et infra, de fide instrum., inter dilectos.
Iurati
Bene dicitur iurati, quia nulli creditur nisi iurato, infra, de testib., fraternitatis; et infra, de testib., nuper; et infra, de testib., tuis quaestionibus; et 4. q. 3, si testes § iusiurandi. Nisi a partibus fuerit ei remissum, ut in capitulo infra, de testib., tuis quaestionibus. Et merito in tali casu admittuntur fratres illius monasterii, quia ea quae in capitulo aguntur per alios probari non possunt, quia extranei ad capitula non consueverunt admitti, infra, de testib., veniens 2, in fi.; C. de repud., consensu § super plagiis; et C. de quaest., interrogari; ff. de Sil., si quis in gravi § si pupillus; et ff. de Sil., si quis in gravi § si alius; et ff. de Sil., cum aliter § si vir.
Testium
Sic ergo testes praeferuntur instrumento et merito, quia potius credendum est vivae voci quam mortuae, in Auth. de fid. instrum. § si vero, coll. 6. Item testes praevalent instrumento, infra, de fide instrum., cum Ioannes § porro. Sed contra videtur, quod aequalem vim habent in exercendis causis testes et instrumenta et indicia cum instrumentis, C. de fid. instrum., in exercendis; C. de rei vend., indicia; et C. qui pot. in pign. hab., scripturas. Item contra, quia fides instrumentorum praevalet testibus, ff. de probation., Celsus; et ff. de probation., cum de indebito § ulti.; et C. si min. se maior. dix., si alterius, in fi.; et C. arb. tut., veteris. Super hoc potest dici, quod si in modum exceptionis obiiciatur falsitas instrumento, vel quod sub conditione debuit fieri, vel defectus, vel quod plus contineatur ibi quam dictum fuerit, vel consimile vel etiam falsitas, bene potest hoc probari per testes et praevalebunt testes, infra, de testib., ex tenore; et C. de contrah. et comm. stip., optimam; infra, de fide instrum., cum Ioannes; arg. C. de probation., cum precibus, et hic. Et illud quod dicitur, aequalem vim habent in causis testes et instrumenta, illud verum est quando ab eadem parte inducuntur, quia tam per testes quam per instrumenta probat quis suam intentionem. Sed si ex una parte inducuntur testes et ex alia parte instrumenta contra testes, tunc considerabit iudex naturam negotii et qualitatem. Nam quaedam sunt quae melius probantur per testes quam per instrumenta, quaedam econtrario melius per instrumenta quam per testes, ut arbitria et sententia et processus aliquis, arg. infra, de probat., quoniam. Item considerabit iudex utrum factum sit antiquum vel propinquum. In antiquis enim magis credendum est instrumentis, quia memoria hominum labilis est, infra, ut eccl. ben., ut nostrum. Si sit novum potius testibus creditur, arg. ad hoc ff. de probation., si arbiter; et ff. de probation., Celsus; et infra, de probat., cum causam. Quia testes consueverunt fidem suam variare ex temporis diuturnitate, ff. de Carb., Carbonianum § duae; et ff. de damn. infect., qui bona § ulti., alias est lex, et incipit ff. de damn. infect., in causae. Et quod dixi quod contra instrumenta testes recipiuntur, illud intelligendum est quod per bonos testes et idoneos sine suspicione, nec videtur quod tunc sufficiant duo vel tres testes, immo plures ad minus quatuor. Tabellio enim aequivalet uni testi et plus, et instrumentum duobus ad minus, arg. infra, de fide instrum., cum Ioannes, quia duo testes ad minus in instrumento scripti esse debent, quia in ore duorum vel trium etc., infra, de testib., in omni; et infra, de testib., licet universis; et 4. q. 3, si testes § ubi numerus. Et sic per plures et honestiores debet fieri talis reprobatio, arg. infra, de testib., in nostra. Quandoque tamen contra instrumentum non admittuntur testes, ut contra inventarium publice factum, ut in lege praedicta C. arb. tut., veteris. Et in alio casu fallit in confessione quae fit a muliere, et in instrumento quo confitetur se recepisse pecuniam pro intercessione, C. ad Velleia., antiquae.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.