Book V › tit. 5.40 De verborum significatione
X 5.40.14 Quaesivit
tit. De verborum significatione · 5 glosses
Alexander III.Incipit Quaesivit fraternitas tua · alleged in the gloss as de verb. sign., quaesivit — 3× per the register · find the allegations →
Etiam solus
Arg. contra in Apostolo ubi dicitur: infirmatur quis in vobis? Inducat presbyteros ecclesiae qui orent super eum, supra, de sacr. unct., cum venisset. Et sic videtur quod debeant esse plures, quia pluralis locutio duorum numero ad minus contenta est, 4. q. 3, si testes, vers. ubi numerus. Hoc intellige in necessitate quae legem non habet, de conse. dist. 1, sicut; et supra, de consuet., quanto.
Dominica
Quoniam in dominica propter reverentiam non est ieiunium celebrandum, 30. dist., si quis presbyter. Sed in sabbato praecedenti ieiunandum est, supra, de observ. ieiun., ex parte.
Die
Scilicet bissextili.
Qui duo quasi pro uno reputantur
Et ideo quia pro uno reputantur, non computantur in tempore restitutionis, licet de momento ad momentum fiat computatio, ff. de minor., denique § minorem; et ff. de ver. sig., cum bissextus. Et propter hoc facit ad titulum. Et arg. contra hoc ff. de statulib., cum heres § Stichus. Nota quod annus solaris habet trecenti sexaginta quinque dies et sex horas. Sic quatuor anni habent ultra praefatum numerum dierum viginti quatuor horas, quae coadunatae faciunt unum diem qui superabundat omni quarto anno. Et dicitur bissextus quia bis sedetur et statur in una littera calendarii. Et hi duo dies pro uno computantur et interseritur quinto die exeunte Februario, hoc est sexto calendas Martii. Et sequenti die debent vigiliae beati Mathiae celebrari. Unde versus: bissextum sextae Martis tenuere calendae // posteriori die celebrantur festa Mathiae. Sed pone aliquem suspensum per annum et est tunc annus bissextilis, numquid in ultima die posset celebrare? Videtur quod non, quia hi duo dies quasi pro uno reputantur arg. hic, et ff. de ver. sig., cum bissextus; et ff. de minor., denique § minorem. Laur. dixit contra arg. legis dicentis quod si libertas tibi relicta est, si anno servieris dies illa non computatur in anno, sed tantum trecenti sexaginta quinque dies, ff. de statulib., cum heres § Stichus. Et satis videtur, quia cum sit poena non debet ampliari, sed potius restringi, de poen. dist. 1, poenae. Tanc.
Consuetudo
Supra, de observ. ieiun., consilium; 76. dist., utinam; 11. dist., catholica. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.