The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.40 De verborum significatione

X 5.40.13 Causa

tit. De verborum significatione · 5 glosses
Paschalis II. Canonicis sancti Martini.Incipit Causa Carpensis plebis · alleged in the gloss as de verb. sign., causa 1× per the register · find the allegations →
Primitiae
Quid sint primitiae dicitur supra, de decim., decimam.
Solis ecclesiarum
Sed quid appellatur hic ecclesia? Dominus Albericus dixit quod bona ipsa sunt loci conclusi muro ad instar vacantis hereditatis, quae vicem personae obtinet, ff. de acq. rer. dom., hereditas. Alii dicunt quod sunt universitatis illius loci, arg. 12. q. 2, nulli. Hug. dixit quod res istae sunt Dei, et cum omnia eius sint ista tamen specialius, arg. 1. q. 3, salvator; 16. q. 1, in canonibus; 23. q. 8, convenior; 16. q. 7, omnes decimae; supra, de decim., tua 2, ubi dicitur quod Deus in signum universalis dominii decimas sibi retinuit, quarum rerum usus dominus clericis concessit. Rich.
Licitis
Et etiam de illicitis potest fieri eleemosyna, dummodo transferatur dominium et non competat repetitio, 14. q. 5, non sane; et 14. q. 5, qui habetis; et 14. q. 5 § sed hoc. Et de hoc plene tractatur supra, de decim., ex transmissa. Ber.
Potestatem
12. q. 2, nulli; et 12. q. 1, quicumque; 16. q. 7, decimas omnes. Ber.
Sacrilegas
Qui bona ecclesiarum rapiunt et invadunt sacrilegi iudicantur et ab ecclesia sunt puniendi, 12. q. 2, nulli liceat; supra, de for. compet., conquestus. Et non solum sacrilegis sed etiam Iudae furi comparantur, 23. q. 4, quid ergo. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.