Book III › tit. 3.30 De decimis primitiis et oblationibus
X 3.30.1 Decimam partem
tit. De decimis primitiis et oblationibus · 6 glosses
Hieronymus super Ezechielem.Incipit Decimam partem omnium · alleged in the gloss as de decim., decimam — 2× per the register · find the allegations →
Ad convivium
13. q. 1, ecclesias § his itaque. Ber.
Diffinitae
In qua quantitate dari deberent. Ber.
Magistrorum
Nota hic arg. quod opiniones magistrorum sunt fovendae. Unde Innocentius opinionibus magistrorum non vult derogare, supra, de restit. spol., litteras; et infra, de sent. excom., officii. Et dicit lex quod ius constare non potest, nisi sit aliquis iurisperitus per quem possit in melius perduci, ff. de orig. iuris, necessarium § post originem. Laur.
Licebat
Non licentia dispensationis sed iuris communis.
Pentateucho
Liber est sic dictus a penta, quod est quinque, et teuchos, quod est volumen, quia in uno volumine quinque libri Moysi continentur. Ala.
In primitiis
Primitiae enim tamquam debitae exiguntur, sicut et decimae, arg. 16. q. 1, revertimini; 32. dist., praeter hoc; et infra, de decim., quamvis. Sed numquid in pecudibus datur primogenitum? Hug. dicit de ducentis unum dandum loco primitiarum. Sed quid si tot non habeat capita? Tunc solvat aestimationem secundum quantitatem illius numeri. Durum videretur dare primogenitum si forte non haberet ultra duo capita vel tres, alias minimum esset si haberet quadringenta vel quingenta sive mille. Laur.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.