Book IV › tit. 4.14 De consanguinitate et affinitate
X 4.14.3 Quod dilectio
tit. De consanguinitate et affinitate · 9 glosses
Coelestinus III.Incipit Quod dilectio · alleged in the gloss as de cons. et affin., quod dilectio — 5× per the register · find the allegations →
Stipite
Stipes appellatur communis parens, a quo plures descenderunt, sicut Isaac fuit stipes Esau et Iacob. Et stipes non facit gradum. De hoc stipite habes infra, de cons. et affin., vir.
Descendentem
Hic ergo habes duas lineas descendentes, sic infra, de cons. et affin., vir. Et istae duae lineae descendentes unam faciunt transversalem.
Indulgentiam
Quae de auctoritate speciali domini Papae facta fuit. Alias non tenuisset, quia solus Papa in tali facto dispensat, infra, de cons. et affin., quia circa; et supra, de translat., licet.
Quolibet
Hanc regulam habes infra, de cons. et affin., vir. Et intellige usque ad lineam aequalitatis, quia in sequentibus gradus adiicitur.
Proximiorem
Id est, propter eum qui est in gradu proximiori a stipite.
Uterque coniugendorum
Arg. contra, ff. de constit. princ., beneficium; et supra, de dona., cum dilecti, in fi.; et infra, de verb. sign., olim; et infra, de cons. et affin., vir. Solutio: beneficium principis latissime interpretandum est ab aliis. Sed ab eo a quo indultum est, vel eius auctoritate potest interpretari prout ei placet, ff. de legib., et ideo; arg. infra, de sent. excom., inter alia. Et ratio litterae interpretatur indulgentiam, quia sic observabatur de consuetudine, ut uterque esset in sexto gradu a stipite, alias scandalum erat, ut infra, de cons. et affin., vir. Et loquitur de iure communi. Sed hodie non habet locum talis indulgentia, infra, de cons. et affin., non debet.
Non debent
Quia quanto remotiores sunt a stipite, tanto minor memoria consanguinitatis habetur, quod hic considerabatur, 35. q. 3, de consanguinitate; et 35. q. 3, in copulatione.
Observata consuetudini
Nota quod antiqua consuetudo, quae tamen non sit a iure reprobata, servanda est praecipue propter scnadalum, 9. q. 3, conquestus. Et mos fidelissimae vetustatis servandus est, C. de testament., testamenta; et ff. de publican., licitatio § earum; et supra, de consuet., cum dilectus. Et in matrimonio servatur consuetudo, supra, de cognat. spir., utrum, in fi.; et supra, de cognat. spir., super eo. Item arg. pro scandalo vitando, supra, de regular., ne religiosi; et infra, de nov. oper. nunc., cum ex iniuncto.
Novitati
Nota novitates vitandas, supra, de consuet., cum consuetudinis; et 11. dist., quis nesciat.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.