Book IV › tit. 4.14 De consanguinitate et affinitate
X 4.14.9 Vir qui
tit. De consanguinitate et affinitate · 3 glosses
Gregorius IX.Incipit Vir qui a · alleged in the gloss as de cons. et affin., vir — 5× per the register · find the allegations →
Quarto
Idem esset si tertio vel secundo, secundum regulam sequentem, quia nihil attinet ei, qui est ex alia linea in quinto, licet magis appropinquet communi parenti.
Approbatam
Nota quod regula a magistris tradita, approbatur hic a iure, et sic pro iure servabimus regulam istam, arg. supra, de cons. et affin., quod dilectio.
Remotior
Si vis scire in quo gradu aliquae dua personae diversarum linearum sibi attineant, recurre ad communem stipitem sive parentem a quo descenderunt. Et descende aequaliter computando per ambas lineas, quousque altera illarum primo occurrat. Et si ambae simul occurrant, erunt in eodem gradu primo, secundo, tertio vel quarto, et istae personae quae aequaliter descendunt, non dicuntur distare a gradu, sed potius sunt in gradu aequali descendente a communi stipite aequaliter. Et si sunt infra quartum gradum, non possunt matrimonialiter coniungi. Sed si una primo occurrit quam altera, descende per lineam alterius usque ad illam. Et semper post illum gradum, in quo occurrit prima persona, additur gradus pro numero personarum. Et sic habebis quoto gradu una distat ab altera, et istae personae non dicuntur esse in gradu, sed distant gradu, sicut istae personae de quibus hic dicitur, cum una distet quarto gradu, et alia quinto a communi parente, quod planum est videre. Et quoto gradu remotior persona distat a communi parente, toto distat a quolibet alio descendente per aliam lineam, verbi gratia, communis parens istorum fuit Petrus, eius filii fuerunt Martinus et Berta, qui sunt in primo gradu. De Martino descendit Ioannes, de Berta ex alia parte natus fuit Robertus, qui Ioannes et Robertus sunt in secundo gradu aequaliter descendentes a Petro. De Ioanne natus est Stephanus. De Roberto est Albertus natus, qui sunt in tertio gradu, et aequaliter descendunt a Petro tertio gradu, scilicet, de Stephano natus est vir iste, de quo hic quaeritur. De Alberto natus est Titius, qui est in quarto gradu cum viro isto, aequaliter distantes a Petro. Primo loco occurrit tibi vir iste, qui quarto gardu distat a Petro, et sic est ultima persona in consanguinitate Petri ex una linea, et Titius ex alia linea. De Titio nata est haec mulier, de qua hic quaeritur. Et distat quinto gradu a Petro, et sic exivit iam consanguinitatem Petri. Ergo eodem gradu distat a Martino, Ioanne, Stephano, et ab isto viro, videlicet, filio Stephani. Ideoque recte potest illum habere in virum, et quemlibet descendentem a Petro per aliam lineam posset accipere, cum omnes illa personae huic sint in quinto gradu. Hoc in arbore melius videtur.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.