The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.6 De clerico aegrotante vel debilitato

X 3.6.5 Ex parte

tit. De clerico aegrotante vel debilitato · 4 glosses
Innocentius III. Arelatensi Archiepiscopo.Incipit Ex parte fuit · alleged in the gloss as de cleri. aegro., ex parte 6× per the register · find the allegations →
Cives
Sic 7. q. 2, nuper.
Non possis
7. q. 1, scripsit; et 7. q. 1, quamvis triste.
Afflictio
Simile 7. q. 1, cum percussio; 3. q. 9, indicas; et 5. dist., ad eius vero; ff. de lege Rhod. de iac., navis § cum autem. In leproso tamen secus consuevit dici a quibusdam, ut supra, de cleri. aegro., tua, ubi de hoc. Idem Io. dicit circa leprosum quod Hug. et Laur.
Coadiutorem
Sic infra, de cleri. aegro., consultationibus. Et ita patet quod propter infirmitatem supervenientem non privatur praelatus, quia ecclesiastica beneficia non sunt temporalia, 55. dist., praecepta; et ff. de adopt., si tibi; ff. de hered. instit., hereditas; ff. de regul. iur., actus legitimi. Sic ff. de manum. test., libertas; ff. de peculi., peculium § 2, quod est verum. Arg. contra ff. de off. praes., si forte; et 7. q. 1, pastoralis; 12. q. 2, nobis. Solutio: verum est quod beneficia ecclesiastica perpetua sunt. Et ideo propter casum supervenientem sine culpa non privatur praelatus. Sed datur ei coadiutor, ut hic patet, et infra, de cleri. aegro., consultationibus. In casu tamen alius viventi substituitur secundum quosdam, supra, de cleri. aegro., tua, ubi de hoc.; et 7. q. 1, pastoralis. Omni tamen casu providebitur infirmo de bonis ecclesiae, et coadiutor illi datur etiam invito, arg. infra, de eccl. aedif., ad audientiam 1.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.