The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.6 De clerico aegrotante vel debilitato

X 3.6.4 Tua nos

tit. De clerico aegrotante vel debilitato · 3 glosses
Clemens III.Incipit Tua nos duxit · alleged in the gloss as de cleri. aegro., tua 9× per the register · find the allegations →
Administrationis
Ex hoc videtur quod propter morbum leprae sit removendus praelatus. Sed contra videtur supra, de cleri. aegro., de rectoribus. Et ita sine culpa punitur, quod esse non debet, 56. dist., satis perversum; et 16. q. 7, inventum. Super hoc est diversitas inter doctores. Hug. dixit quod numquam substituitur aliquis vivo nisi eo renunciante. Et in hoc opinione fuit Laur. Et dandus est ei coadiutor, ut supra, de cleri. aegro., de rectoribus; et infra, de cleri. aegro., ex parte; et infra, de cleri. aegro., consultationibus. Et quod dicit hic, ab administrationis officio debet removeri, dicit Laur. ab officio quod est in actu, sed quo ad ius retinebit officium. Bart. distinxit utrum morbus sit curabilis vel incurabilis. Dicas cum Vincen. et Tanc. quod quamdiu aliquis potest remanere in collegio suo sine scandalo et horrore, non substituitur ei aliquis. Alias alius erit substituendus, ut hic, qui erit praelatus in totum et infirmo providebitur de bonis ecclesiae, supra, de cleri. aegro., de rectoribus. Ad idem satis concordat, quia talis coadiutor praelatus est ex toto. Et hoc patet ex eo quod dicit quod habet curam animarum, et est hoc speciale in lepra propter abominationem populi et scandalum, sicut etiam iudex mutatur si non potest dare operam iudicio, ut ff. de iud., si longius. Alias autem obtinet sententia Hug. et Laur. Et datur tunc coadiutor, infra, de cleri. aegro., ex parte. Et est casus ubi aliquis punitur sine culpa, sed non sine causa. Simile supra, ut lite non cont., quoniam § si vero aliter, in fi. In quibus casibus privatur quis sine culpa sed non sine causa dicitur infra, de privileg., antiqua.
Ministrentur
Supra, de cleri. aegro., de rectoribus. Ex quo cum infirmitas non crimen abduxit, ut 7. q. 1, quamvis triste, quia non est afflictis addenda afflictio, 7. q. 1, cum percussio. Criminosus enim dignus est ut egeat, ff. deposi., bona fides. Laur.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.