The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book I › tit. 1.6 De electione et electi potestate

X 1.6.47 Constitutis in praesentia

tit. De electione et electi potestate · 2 glosses
Idem Eboracensi Priori, et Magistro Guidoni de Canopo.Incipit Constitutis in praesentia · alleged in the gloss as de elect., constitutis 5× per the register · find the allegations →
Quo iure
Isti abbates petebant electionem Fiscanensis abbatis cassari, in qua dicebant se fuisse contemptos. Et sic cum diverent se fuisse in quasi possessione eligendi, videtur quod inique sit actum cum illis, quia possessor non tenetur dicere titulum suae possessionis, C. de pet. hered., cogi; et 2. q. 5 § deficientibus. Non est ita, quia isti tempore petitionis suae expulsi erant de possessione iuris quod se habere credebant, quia quandoque forte habuerunt vocem in capitulo Fiscanensi. Et ideo quia eis contemptis facta erat electio, petebant illam cassari; sic infra, de caus. poss. et propr., cum ecclesia. Cum enim peterent illam cassari, et ad eos de iure communi non pertineret electio, merito debebant exprimere quo iure hoc petebant, quia sine actione vel causa nemo experitur, C. de edict. div. Had. toll., edicto; ff. de negot. gest., si pupilli § ulti.; et ff. de admin. tut., quotiens § item si temporali. Quia ineptam actionem sive causam exposuerunt, imponitur eis silentium, infra, de iudic., examinata. Quia in diversis monasteriis non potest quis esse monachus, ergo nec vocem habere, infra, de relig. dom., ne nimia, in fi. Sed si allegassent solummodo consuetudinem nomine ecclesiarum suarum et probavissent se in quasi possessione fuisse, tunc cassata fuisset electio, infra, de caus. poss. et propr., cum ecclesia. Sed nomine suo non poterant allegare consuetudinem. Et sic nota quod qui non est de collegio, si electionem petit cassari, debet assignare causam suae petitionis et idoneam; alias repellitur ut hic habes. Item idem est si ante electionem dicat se debere interesse, et ab illis de collegio hoc negatur protestatione praemissa, ut si docuerit de iure suo, valeat vox eius. Possunt procedere omnes ad electionem, et in hoc casu necesse est docere de iure suo, et sola possessio in hoc casu non prodest, infra, de elect., Cumana. Hic enim agitur confessoria et negatoria. De hoc dicitur infra, de caus. poss. et propr., cum ecclesia.
Vocem in capitulo
Isti abbates erant monachi monasterii Fiscanensis. Quando assumpti fuerunt in abbates, et tunc conventus reservavit illis confraternitatem et quod haberent vocem in capitulo Fiscanensi. Et ita hoc praetextu se credebant debere vocari ad electionem abbatis. Sic consueverunt facere multi monachi, ut quasi sint de collegio utriusque monasterii, ut sic possint eligi si conveniat ut de collegio eodem fiat electio. Istud hodie reprobatur. Nullus enim potest esse monachus in pluribus monasteriis, nec abbas potest praeesse diversis monasteriis, infra, de relig. dom., ne nimia § ulti. Et ideo causa allegata ab istis abbatibus nulla fuit. Si aptam causam etiam postquam causa illa fuit repulsa allegassent, bene debuissent audiri per praedictam decretalem infra, de iudic., examinata; et infra, de dona., inter dilectos; et ff. de excepti. rei iud., et an eadem; et infra, de caus. poss. et propr., cum ecclesia.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.