Book III › tit. 3.39 De censibus exactionibus et procurationibus
X 3.39.20 Olim causam
tit. De censibus exactionibus et procurationibus · 4 glosses
Idem Spoletano Episcopo.Incipit Olim causam quam · alleged in the gloss as de censib., olim — 17× per the register · find the allegations →
Protestatus
Hinc ergo colligitur quod non prodest protestatio cum aliquis in contrarium facit, per id quod hic dicitur in fine, quia si praescriptio completa fuisset, clerici obtinuissent non obstante tali protestatione. Simile supra, de consti., cum M; et supra, de appell., sollicitudinem, ad fi. Ber.
Non revocata
Et sic patet quod confessio advocati sicut etiam propria confessio praeiudicat, nisi fuerit revocata, ut hic patet, et supra, de appell., cum causam. Quaedam tamen confessio revocari potest quandocumque ante sententiam, C. de iuris et fact. ignor., error facti; et supra, de confess., ex parte. Et hoc intellige si probat quis se errasse, ff. ad leg. Aquil., inde Neratius § ulti.; ff. de confes., non fatetur qui errat. Sed si confessio advocati fuerit incontinenti revocata sive eadem die, quia tunc non videor eam ratam habere, ex quo eadem die eam revoco. Sufficit revocatio simplex, arg. decretalis praedicti supra, de appell., cum causam, alia ratio est ibi. Sed videtur quod ante litem contestatam possit indistincte error revocari, ff. de interrog. act., de aetate § ulti. Quandoque etiam post sententiam revocatur error probabilis, ff. quan. de pecul. act., cum post, alias est § ulti. in ff. quan. de pecul. act., praetor ait. Nec obstat quod dicitur de triduo, C. de error. advoc., sententiis, quia sic ibi contingit de facto et non ponit ius. Io.
Non nisi triginta sex
Ex hoc colligitur, quod si Lucenses recepti fuissent pro Papiensibus quadraginta annis, quod praescriptum esset in solutione Papiensium. Et sic protestatio non valuisset, ut dixi supra, in prima notula. Nam si quis utitur alia aqua quam inter partes convenerit, praescriptum est in illa, ff. quemad. serv. amit., si quis alia; et ff. quemad. serv. amit., si communem § 1. Et si quis paucioribus iuribus utitur pro pluribus, praescriptum est pro pluribus, ff. de servitu. rust. praed., una est via; supra, de praescrip., auditis. Sed contra videtur quod non esset praescriptum in Papiensibus, quia qui aliquid recipit loco alterius, illud recipere videtur, 21. dist., in novo; et 94. dist., valde; et supra, de praescrip., auditis; ff. de admin. tut., ita tamen § gessisse. Item qui pretio fruitur et re frui videtur, ff. de usufru., quia qui pretio. Et penes eum est peculium, penes quem est pretium, ff. de peculi., sed si quis servum. Sed contrarium est verum, ut patet per primas concordantias. Ber.
Vel aestimationem
Arg. ad quaestionem Dominicalem, quod ad antiquam monetam et mensuram antiquam facienda est solutio, licet nova sit melior, supra, de iureiur., quanto. Et est expressum infra, de censib., cum canonicis; arg. ff. si cert. pet., eos. Arg. contra 32. q. 4, quis ignoret; et arg. ff. de contrah. empt., imperatores. Idem esset si moneta minor sit modo in usu, quia solvere debet aestimationem antiquae, ut hic patet.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.