The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.39 De censibus exactionibus et procurationibus

X 3.39.26 Cum canonicis

tit. De censibus exactionibus et procurationibus · 3 glosses
Idem.Incipit Cum canonicis maioris · alleged in the gloss as de censib., cum canonicis 3× per the register · find the allegations →
Aliquot annis
Videtur quod duo sufficiant, quia pluralis elocutio duorum numero contenta est, 4. q. 3, si testes § ubi numerus; et de conse. dist. 1, hoc quoque. Et si post annos liber esse iustus est, post biennium liber erit, ff. de manum. test., libertas § ulti. Et si data fuerit conditio in diebus, si nihil adiiciatur, biduo conditionem impleri oportet, ff. de ver. sig., inter illam, in fi. Immo exigitur quod legitmo tempore praestita sit, ad hoc ut in futurum teneantur nisi causa esset in evidenti. De hoc dicitur supra, de censib., pervenit.
Solutione prioris pecuniae
Quae ab initio fuit constituta et non ad novam quae maior est. Si enim moneta diminuta fuisset, illam recipere nollent, supra, de censib., olim. Cum ergo minorem recipere nollent, maiorem exigere non debent, ff. de damn. infect., qui bona § si quisquam; et C. de solut., cum pro pecunia.
Si non sit in usu
Tunc aestimationem illius antiquae solvant, ut supra, de censib., olim, in fi. Sed numquid posset solvi prima, si inveniretur, si non minus valet. Si vero minus valet, et non est in usu, non potest solvi, quia reprobata moneta non liberat solventem, ff. de pigner. act., eleganter § qui reprobos. Simile ff. ad Velleia., quamvis § si convenerit; ff. qui satisda. cog., quotiens. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.