Book II › tit. 2.20 De testibus et attestationibus
X 2.20.56 Non debet
tit. De testibus et attestationibus · 1 gloss
Idem.Incipit Non debet quis · alleged in the gloss as de testib., non debet — 8× per the register · find the allegations →
Pendente accusatione
Nota ergo quod cum aliquis accusatus est de crimine, statim gravata est eius opinio. Unde non potest in criminibus ad testimonium admitti, ut hic patet, et supra, de testib., testimonium, quia testes sine omni suspicione esse debent et infamia, 2. q. 7, testes; et infra, de except., denique. Nec etiam potest promoveri ad ordines, ut hic dicitur in fine, et 81. dist., tantis; et infra, de accusat., omnipotens; et 33. dist., laici; et ff. de decur., eos. Item nec potest alium accusare, quia non relatione criminis, sed innocentia reus purgatur, ff. de public. iud., is qui, et hic in fine. Item nec potest constitui procurator, C. de procur., reum, item nec accusare. Ex hac decretali patet quod testimonium in criminali actione, accusatio et ordinum susceptio pari passu incedunt, ex eo quod accusatus pendente sua accusatione repellitur a testimonio ab accusatione et ordinum susceptione. Praeterea ex eo quod dicit in principio in criminibus, patet quod secus est in civili, quia tunc non obstante accusatione videtur quod interim possit admitti in testem in causa civili, supra, de testib., testimonium. Et est verum si sit emendatus de crimine, et eum non comitetur infamia, ut ibi, arg. infra, de simon., per tuas 1. Quia licet accusetur, non statim reus est, 15. q. 8, sciscitantibus. Quia pendente accusatione remanet in officio suo, et interim subditi eius ei obedire tenetur, infra, de accusat., olim; et 8. q. 4, nonne. Item patet hic quod minus idonei testes quorum opinio vacillare videtur, admittuntur in exceptis criminibus ex eo quod dicit, nisi forsan in exceptis criminibus. Sed hoc forte est intelligendum secundum distinctionem illius capituli 2. q. 1, in primis, utrum scilicet malae famae vel malae opinionis, admittatur, licet capitulum illud loquatur in accusatione, aliter admitti non debent, cum etiam si civiliter ageretur, non essent admittendi, nisi essent emendati, et cum aliis adminiculis, infra, de simon., per tuas 1. Sed licet accusetur, non tamen statim reus est, ut supra dicitur. Et ideo potest admitti in crimine excepto, cum adhuc remaneat in statu suo. Item ex hoc capitulo et supra, de testib., testimonium, patet solutio quaestionis, quae fieri consuevit si aliquis condemnatus sit de crimine et appellet, utrum recipiendus sit in testem, si pendente appellatione inducatur. Et satis patet ex his duobus capitulis quid iuris sit, quod in criminali nequaquam. In civili vero bene potest admitti, quia pendente appellatione non dicitur condemnatus, ff. de poe., rei capitalis § ulti. Et integer est status eius, ut interim fungatur honoribus, ff. nihil inn. appel., appellatione § integer; et melius in ff. nihil inn. appel., appellatione § si quis deportatus, quia licet sit damnatus, adhuc non habetur infamis, ex quo appellationem suam prosequitur, ff. de his qui not. infam., furti.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.