The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.40 De verborum significatione

X 5.40.28 Dilecto filio Iacobo

tit. De verborum significatione · 8 glosses
Honorius III. Archiepiscopo Turonensi.Incipit Dilecto filio Iacobo · alleged in the gloss as de verb. sign., dilecto 2× per the register · find the allegations →
Necessaria
Puta, causa reipublicae, forte in servitio Romanae ecclesiae, supra, de dilat., exposuit. Unde sibi imputari non potuit nec debuit. Idem etiam contingit si quis est absens ex causa probabili, quia non sit restitutio spoliato, supra, de offi. deleg., consultationibus. Si vero fuisset absens contumaciter vel ex voluntaria causa, tunc facta dunciatione ad ecclesiam suam mitteretur iste procurator Venetorum in possessionem causa rei servandae, sicut archiepiscopus primo fuit missus propter contumaciam procuratoris quousque veniat archiepiscopus, et uterque iurabit de suis expensis, et fiet hinc inde compensatio expensarum, et satisfactio ei qui plus expendit. Quando quis restituatur ex causa probabili et necessaria vel probabili tantum vel necessaria tantum, notatur 2. q. 6, biduum § si adversus absentem. Sed hic non habet locum, quia non agitur de restitutione tali.
Indulsimus
Sed nonne de iure communi poterat ipse procurator interrumpere annalem praescriptionem offerendo cautionem in praesentia Papae, licet archiepiscopus esset absens? Certe sic, supra, de offi. ord., pastoralis; supra, de eo qui mitt. in poss. caus., cum sicut; et 16. q. 3, placuit ut § potest, vers. is cuius, quid ergo indulsit sibi Papa? Parum vel nihil, nisi quia solet plus timeri etc., 23. dist., quamquam; et supra, de haeret., si adversus. Quandoque enim ius commune conceditur, supra, de iureiur., et si Christus, in fi. Sed archiepiscopus timebat, ne absorberet ius ipsius ut quandoque vellet, recuperare posset possessionem.
Concilii generalis
Declaramus
Talis declaratio ius facit, C. de legi. et const., si imperialis.
Intentionis
Nota quod recurrendum est ad intentionem concedentis privilegium sive beneficium, supra, de praeben., cum olim; et supra, de praeben., cum causam. Item habes hic quod Papa non intendit iuri alterius per suam indulgentiam derogare, supra, de auctor. et usu pal., ex tuarum; et supra, de offi. ord., licet; 9. q. 3, conquestus; et 11. q. 1, pervenit; 85. dist., archidiaconum Florentinum; et supra, de consuet., cum olim. Et hoc ideo quia nemini consulendum est cum alterius iniuria, 22. q. 2, primum; ff. de condi. indeb., nam hoc natura; et 14. q. 5, denique; et C. de emancip. lib., nec avus. Et rescriptum quod in totum absorbet ius alterius non tenet, C. de precib. imper. offer., quotiens. Unde ista indulgentia intelligenda est ne alterum laedat, et reducitur ad ius commune, arg. supra, de verb. sign., abbate; et supra, de consuet., cum dilectus.
Ex futura
Et ita tempus absentiae ex necessaria causa subducitur de medio, et continuatur tempus praesentiae ante absentiam, et post reversionem continuatur tempus praesentiae sive etiam sit primum, medium ultimumve, C. de rest. milit., quod tempore militiae; ff. ex quib. cau. maio., necnon § si quis saepius; et ff. ex quib. cau. maio., sed et si per praetorem § si feriae; et ff. ex quib. cau. maio., sed et si per praetorem § quotiens. Verbi gratia, archiepiscopus fuit praesens post missionem in possessionem per sex menses in quibus procurator Venetorum adhuc poterit recuperare possessionem, et tempus illud medium subducitur de anno. Et si postea per illos sex menses negligens fuerit Venetorum procurator sibi imputabit, quia ulterius non audietur super possessione, si medio tempore non poterat. Sic tempus vacantis ecclesiae subducitur de praescriptione, et continuantur tempora extrema et tempus schismatis, supra, de praescrip., de quarta; et supra, de praescrip., auditis; et supra, de praescrip., cum vobis.
Negligens
Sic ergo negligentia procuratoris nocet domino. Quando imputetur factum procuratoris et quando non, dicitur supra, ut lite non cont., ad hoc. Sibi ergo imputet quia non egit cum tempus habuit. Simile C. de probation., ex persona; C. de divid. tutel., licet adversus; ff. quae in fraud. cred., cum pupillus; et C. de his qui a non dom. man., si non a dominis, in fi.; et supra, ut lite non cont., quoniam, 1. resp.; et supra, de rescript., si autem; et supra, de rescript., plerumque. Et cum potuit, noluit, supra, de offi. deleg., cum super. Ber.
Impedimento cessante
Cessante causa cessat effectus. De hoc plene dicitur supra, de renunciat., post translationem; supra, de iureiur., et si Christus, ad fi.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.