The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.15 De eo qui mittitur in possessionem causa rei servandae

X 2.15.2 Cum sicut

tit. De eo qui mittitur in possessionem causa rei servandae · 4 glosses
Clemens III. Episcopo et Archidiacono Eboracensibus.Incipit Cum sicut accepimus · alleged in the gloss as de eo qui mitt. in poss. caus., cum sicut 10× per the register · find the allegations →
Rei petitae
Sic supra, ut lite non cont., quoniam § in aliis; et infra, de eo qui mitt. in poss. caus., si adversarius; C. de his qui ad eccl. confug., praesenti § cum autem.
Sed non potuit obtinere
Sed nec debuit, cum plures fuissent iudices. Ipse solus restitutionem dare non poterat, quia solus non habebat iurisdictionem, supra, de offi. deleg., causam matrimonii; et supra, de offi. deleg., uno delegatorum; et 2. q. 6, ei qui § item si plures. Arg. contra quia cum res esset tempore peritura, archidiaconus poterat se intromittere. Sic apparet in tutoribus, ff. de admin. tut., tutor qui § 1. Sed non est verum, ut dictum est, cum non haberet iurisdictionem, poterat tamen cautionem recipere ab ipso nomine adversarii, non tamquam iudex, sed tamquam honesta persona, et sic non curreret tempus, supra, de offi. ord., pastoralis § verumtamen. De hac cautione dictum est in proximo capitulo supra, de eo qui mitt. in poss. caus., constitutis.
Recepta
Et ita quod non potuit facere primo, modo facere debet ut possessionem recuperet. Simile infra, de eo qui mitt. in poss. caus., cum venissent. Sic etiam si ad terminum venire, aut etiam solvere non potuisti, non tamen post terminum eris a solutione absolutus, supra, de dolo et contu., cum dilecti § praeterea, vers. si enim; ff. de recepti., Celsus § 1.
Non steterit
Nota quod super me non stat quo minus faciam quod debeo, non est mihi imputandum. Sic supra, de rescript., si autem; et supra, de rescript., plerumque § 1, ibi postquam copiam; et supra, ut lite non cont., quoniam, circa princ.; et infra, de appell., ex insinuatione, ibi absque damno etc.; et 2. q. 6, anteriorum § ad hoc; et infra, de appell., ex ratione. Arg. contra supra, de eo qui mitt. in poss. caus., constitutis. Sed ibi voluit solummodo, sed non cum effectu, et voluntas ibi stetit in suis terminis. Hic vero voluit et obtulit, sed defuit qui reciperet, et absente illo qui fuit causa custodiae in possessionem missus, ex causa necessaria possessio restitui non debet, infra, de verb. sign., dilecto.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.