Book II › tit. 2.15 De eo qui mittitur in possessionem causa rei servandae
X 2.15.4 Si adversarius
tit. De eo qui mittitur in possessionem causa rei servandae · 3 glosses
Gregorius IX.Incipit Si adversarius tuus · alleged in the gloss as de eo qui mitt. in poss. caus., si adversarius — 11× per the register · find the allegations →
Citationis
Hoc ideo dicit, quia si ante citationem et non in fraudem se absentaret, non daretur restitutio possessionis contra ipsum, licet praesens vellet probare spoliationem et possessionem, supra, de offi. deleg., consultationibus. Sed missio in possessionem causa custodiae, nihilominus fieri debet. Et ita quod dixit: post citationis edictum, idem intelligo etiam ante citationem, quia debet dimittere procuratorem, qui ad loca remota se transtulerit. De hoc dictum fuit supra, de offi. deleg., consultationibus. Unde supple hic: maxime.
Domi
Sic supra, de dolo et contu., causam quae, ubi de hoc; et supra, de dolo et contu., venerabilis; et ff. ex quib. cau. maio., item ait § hoc autem; et ff. ex quib. cau. maio., ergo; et infra, de cleri. non residen., ex tuae. Ber.
Qui defendat eundem
Ergo si appareat qui defendat eundem, audiendus est, ff. de procur., servum quoque § publice; et ff. de procur., absens; et C. de procur., exigendi. Praestita satisdatione, ut in lege C. de procur., exigendi; et ff. de in ius voc., neque § qui in ius. Et ille qui defendit, id facere debet quod dominus in lite faceret, et cavere idonee, id est, iudicatum solvi, ff. de procur., sed et hae personae § defendere. Et appellare tenetur si contra ipsum pronunciabitur, supra, de procurat., non iniuste; et infra, de appell., si iustus; ff. de negot. gest., liberto § ulti. Et ita quilibet tenetur mittere procuratorem qualitercumque sit absens, alias requisitis amicis et facta denunciatione si non defenditur, proceditur contra ipsum, ut hic dicit, et ff. ex quib. cau. maio., item ait § ulti.; et ff. ex quib. cau. maio., ergo; et supra, de dolo et contu., causam quae.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.