The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.35 De statu monachorum et canonicorum regularium

X 3.35.3 Recolentes

tit. De statu monachorum et canonicorum regularium · 10 glosses
Alexander III. Abbatibus et Conventibus Cisterciensis ordinis.Incipit Recolentes qualiter haec · alleged in the gloss as de statu monach., recolentes 7× per the register · find the allegations →
Obliti
Qui eam sciverunt.
Ecclesias
Quas possunt habere nigri monachi.
Altaria
1. q. 3, quaesitum, ubi ecclesie vulgari vocabulo altaria nuncupantur, sed hic restringitur ad decimas propter verbum ecclesias.
Hominia
A vasallis feudum ab eisdem tenentibus.
Iustitiarias
Id est, officia iudicum saecularium qui iustitiarii in aliquibus locis appellantur.
Tributarias
Id est, officia colligentium tributa qui enim deserviunt Deo, talibus se implicare non debent, 21. q. 3, pervenit; et 21. q. 3, credo.
Constitutis terminis
Quia quilibet debet esse contentus terminis suis, 13. q. 1, ecclesias; et supra, de sepult., nos instituta.
Communi iure censeri
Quia per hoc privilegio suo renunicare videntur, ex quo abutuntur eo, 11. q. 3, privilegium. Simile supra, de vit. et honest. cler., ex litteris; et supra, de cleri. coniug., ex parte. Quia duplici iure censeri non debent, 12. q. 2, cognovimus, in fi.; et supra, de decim., cum in tua.
Vel etiam commutatis
Datis villis pro agris, quia villas habere non debent, ut supra dicitur.
Coaptent
Et ita id quod aggregatur alii, ipsius naturam imitari debet, 16. q. 1, temporis qualitas; et 16. q. 1, hoc nequaquam; supra, ne sede vac. nih. inn., novit, ubi notatur de hac unione.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.