Book II › tit. 2.26 De praescriptionibus
X 2.26.2 Nihil prodest
tit. De praescriptionibus · 4 glosses
Ex registro Gregorii Italiae Patriciae.Incipit Nihil prodest · alleged in the gloss as de praescrip., nihil — 4× per the register · find the allegations →
Nihil cum scandalo
Arg. quod propter scandalum desistendum est a iure suo, supra, de temp. ord., ad aures, ubi de hoc; et 10. q. 3, cavendum; et 11. q. 3, nolite. Et sic dominus cum sciret non debere se solvere tributum, tamen propter scandalum soluit. Et Apostolus ne aliquem scandalizaret, propriis manibus victum sibi quaerebat, 28. q. 1, iam nunc, vers. fi. Et propter scandalum consuetudo loci servanda est, ut fecit mater Augustini, 12. dist., illa, in fi.; arg. infra, de reg. iur., qui scandalizaverit.
De causis pauperum
Et sic bona ecclesiae pauperum sunt, 16. q. 1, quoniam quicquid; et 23. q. 7, quod autem; et 23. q. 8, convenior, circa princ. Et ideo pauperum esse dicuntur, quia tempore necessitatis omnia sunt communicanda, 47. dist., sicut hi; et 12. q. 1, dilectissimis. Et victu et vestitu his contenti simus, 10. q. 2, episcopus; et 12. q. 2, aurum.
Vobis scripsisse meminimus
Et ideo forte creditis quod res pauperum retinere possitis, quasi vobis videamur fecisse pactum de non petendo, quod falsum est, ut sequitur.
Futuris
Arg. quod negligentia vel taciturnitas praelati non praeiudicat successori, quia delictum personae etc., supra, de except., cum venerabilis; et 16. q. 6, si episcopum. Sic et tempore praelati male alienantis non currit praescriptio, 16. q. 3, si sacerdotes. Et praelatus conditionem ecclesiae deteriorem facere non potest, infra, de dona., fraternitatem. Arg. contra supra, de praescrip., placuit; et infra, de praescrip., auditis, in fi. Solutio: negligentia praelatio sive taciturnitas bene praeiudicat ecclesiae, quoniam propter taciturnitatem currit praescriptio, ut infra, de praescrip., quasi per totum; et supra, de praescrip., placuit. Et ideo hoc intellige quantum ad centenariam praescriptionem, quae sola currit ecclesiae Romanae, 17. q. 4, nemo; et infra, de praescrip., cum vobis. Quia non potuit praescribere tempore suo per centum annos, et in Auth. ut eccl. Rom. cent. § 1, coll. 2. Vel potest intelligi de re invasa, quam ista patricia invaserat violenter in qua non currit praescriptio, 16. q. 3, licet in regulis; et 93. dist., illud. Et haec protestatio fuit quasi quaedam interruptio, quam fecit princeps principi. Sed hoc non facit illa, quam habes 16. q. 3, placuit § potest, vers. is autem cuius; et C. de annal. except., ut perfectius; supra, de offi. ord., pastoralis, in fi.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.