The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.27 De sententia et re iudicata

X 2.27.21 Suborta

tit. De sententia et re iudicata · 8 glosses
Idem Episcopo, Decano et Cancellario Parisiensibus.Incipit Suborta inter Meldensem · alleged in the gloss as de re iudic., suborta 16× per the register · find the allegations →
Per confessionem
Nota confessionem procuratoris domino praeiudicare. De hoc dictum est supra, ut lite non cont., ad hoc.
Quasi possessionem
Hoc ideo dicit, quia incorporalia non possidentur, sed quasi, arg. supra, de praescrip., si diligenti; et supra, de caus. poss. et propr., cum ecclesia; et ff. de usucap., sequitur § si viam; et ff. de acq. rer. dom., si servus § incorporales.
Restituto
Nota quod licet causa liberalis sit praeiudicalis, tamen quaestio possessionis ei praeiudicat, ut hic patet, et C. de ordi. cog., si quando § ulti. Agebat ipse episcopus possessorio de quo constitit per confessionem partis adversae. Unde Papa mandat ipsum restitui petitorio, sed de hoc non probavit episcopus coram Papa, sed pars adversa per privilegium Innocentii. Unde mandat Papa imponi silentium episcopo, nisi contra privilegium aliud probetur. Et ita qui obtinet in proprietate obtinet finaliter in possessione, licet alter probet de possessione, supra, de caus. poss. et propr., cum dilectus. Et hoc cum utroque iudicio actum est. Sed quare Papa non tulit sententiam pro monasterio, cum per privilegium Innocentio probatum esset quod erat liberum et exemptum, et ex parte episcopi nihil ostensum esset contra privilegium, et actum esset ab episcopo petitorio et possessorio, supra, de caus. poss. et propr., cum ecclesia? Respondeo: episcopus coram Papa prosecutus fuit tantum possessorium, petens inducias ad probandum contra privilegium Innocentii. Vel ipse ex officio suo voluit providere episcopo. Alias non recte processisset Papa. Vel si possessorio tantum actum fuit, abbas petiit causam committi quantum ad petitorium, cum per privilegium intentio eius probaretur, quod melius videtur.
Prosequatur
Arg. de protestatione praemittenda. Simile infra, de dona., inter dilectos, in fi.; et 9. q. 3, salvo; supra, de elect., Cumana § 1.
Nimirum
Responsio tacitae quaestionis. Diceret aliquis: nonne privilegium Innocentii debuit tueri monasterium? Respondet Papa quod non, secundum quod sequitur in littera.
Alexandro
Qui super eadem quaestione sententiavit pro episcopo, ut habetur in parte decisa, quam sententiam episcopus coram iudicibus exhibuit et coram Papa, de qua hic fit mentio. Ber.
Reprobasse
Nota quod instrumentum dicitur reprobatum eo ipso quod cum iudici ostenditur, contrarium iudicat. Sic testis reprobatur eo ipso quod iudex contra eum iudicat, arg. supra, de ord. cognit., cum dilectus, in fi.; et ff. de his qui not. infam., Lucius. Sic ex quo quaestio falsi movetur, et iudex contrarium iudicat, eam intelligitur reprobasse, C. si ex fals. inst. vel test., si tabulas. Secus est in compensatione, quia ubi iudex non admittit compensationem, post sententiam potest opponi. Sed si expresse eam reprobat, postea opponi non potest, ff. de compensat., quod in diem § 1; et ff. de negot. gest., sin autem § si quocumque modo. Ita hic, quia Alexander reprobavit privilegium Innocentii si fuisset ostensum in iudicio. Sic supra, de re iudic., inter monasterium. Item hic est arg. quod ipso facto et sine verbo perditur privilegium, supra, de offi. deleg., gratum; et infra, de his quae fi. a maior. par. cap., ex ore.
Retractari
Supra, de re iudic., inter monasterium; ff. de re iud., imperatores; C. de transaction., sub praetextu, in fi. Nisi in casu ut in lege praedicta ff. de re iud., imperatores; ff. de iureiuran., admonendi. Et sic tollitur privilegium per sententiam, sicut per conventionem, infra, de decim., ex multiplici. Et per arbitrium, supra, de praescrip., cum olim.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.