The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.8 De concessione praebendae

X 3.8.14 Accedens

tit. De concessione praebendae · 1 gloss
Idem.Incipit Accedens ad apostolicam · alleged in the gloss as de concess. praeben., accedens 1× per the register · find the allegations →
Casibus
Generalior est enim ista concessio: cum potero quam ista cum vacabit. Nec etiam in ea contingit expectare mortem alterius, sicut in alia, nam possunt aliqui privari ecclesiis, supra, de praeben., referente. Item quandoque aliqui renunciant. Item quia possunt aliqui adiungi aliis tamquam socii in ecclesia. Item possunt fieri de una praebenda duae, supra, de praeben., vacante. Item quia possunt augeri facultates ex testamento alicuius vel donatione. Et sic non semper timetur quod aliquis desideret mortem alterius, quae fuit causa huius prohibitiones, ut supra, de concess. praeben., nulla. Saepe enim permittitur aliquid in genere quod non permittitur in specie, 13. q. 2, non aestimemus; et supra, de offi. ord., si sacerdos. Et eodem modo videtur quod huiusmodi promissio valeat, promitto tibi beneficium ecclesiasticum, cum sit generalis.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.