The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.50 Ne clerici vel monachi saecularibus negotiis se immisceant

X 3.50.7 Relatum

tit. Ne clerici vel monachi saecularibus negotiis se immisceant · 4 glosses
Idem eidem.Incipit Relatum est quod · alleged in the gloss as ne cler. vel mon. saecul. neg., relatum 2× per the register · find the allegations →
Appellatione remota
Maxime quia idem etiam si non apponatur, quia in huiusmodi correctionibus non admittitur appellatio, supra, de appell., reprehensibilis; et supra, de appell., cum speciali, in fi.; et supra, de appell., ad nostram. Ber.
Eis eiectis
In poenam illorum. Episcopus illud auctoritate sua facere posset, arg. 16. q. 6, de lapsis; 18. q. 2, abbates. Sed si non delinquunt, eos expellere non potest, 16. q. 7, inventum; 56. dist., satis perversum. Nec etiam arctiorem regulam potest eis imponere, arg. 32. q. 1, integritas; supra, de eccl. aedif., ad audientiam 2. Item dicitur hic quod universitas delinquere potest, arg. 25. q. 2, ita nos; et 7. q. 1, sicut vir; et ff. quod metus cau., metum § animadvertendum.
Inducas
Sed qualiter ibi erunt? Refert qualiter introducantur et qualiter expulsi sint, an in perpetuum an ad tempus donec illi corrigantur et revertantur, arg. infra, de divort., gaudemus; C. de poe., servus; 81. dist., dictum, et hic in fine dicitur.
Impiorum
23. q. 7, quicumque; et 23. q. 7, si de rebus.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.