Book I › tit. 1.9 De renunciatione
X 1.9.12 Quidam cedendi
tit. De renunciatione · 2 glosses
Idem in concilio generali.Incipit Quidam cedendi licentiam · alleged in the gloss as de renunciat., quidam — 3× per the register · find the allegations →
Cedendi cum instantia
Ex eo quod cum instantia perseverando petunt, praesumitur contra eos magis, de poen. dist. 1, divortium; et C. ad Velleia., si mulier, in fi. Sic etiam pallium cum instantia peti debet, 100. dist., prisca; et ff. de quaest., in criminibus § divus.
Compellendos
Nota quod aliquis cogitur renunciare obtenta licentia renunciandi, tamen secundum leges re integra recuperabuntur bona quibus cessit, ff. de cess. bon., his qui. Sed hoc ideo est ne illudatur Papa, sicut si postulatio praesentatur Papae, non potest postea recedere ab ea, supra, de postul. praelat., bonae 2. Ratio quare compellantur, redditur in littera. In huiusmodi compulsione, consideret Papa commodum ecclesiae, vel propriam salutem petentis, quorum neutrum vult impediri, et ideo compellitur.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.