The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book I › tit. 1.9 De renunciatione

X 1.9.11 . Post translationem

tit. De renunciatione · 20 glosses
Liberam
Et ideo potuit eligere undecumque. Et nota quod qui potest eligere potest postulare, supra, de elect., in causis. Sed econtrario arg. ff. de ritu nupt., generali. Hic expresse habetur quod uni potest committi potestas eligendi; simile supra, de elect., causam quae.
Postulandum elegit
Simpliciter eligi non potuerat, quia erat de alia ecclesia, 63. dist., litteras; et 71. dist., fraternitatem. Sed in postulandum eligi potest, 63. dist., Valentinianus. Quia episcopus fuerat, ideo non eligi sed postulari debet. Et haec fuit causa quare fuit postulatus, et non illa, quia de alia ecclesia, ut dixit Io. De hoc dicitur supra, de elect., cum inter canonicos.
A priore
Et a capitulo, quia solus prior non posset personam alienare; arg. 12. q. 2, sine exceptione; et 19. q. 3, statuimus. Cum maior sit alienatio personae quam rerum, 12. q. 1, praecipimus. Si autem nollet dare ipsum, compelli debet per superiorem, infra, de iure patron., nullus. Nisi iustam habeant causam non dandi, tunc compelli non debent, 63. dist., litteras; et 71. dist., illud; et 71. dist., de aliena.
Concilii Constantinopolitani
7. q. 1, hoc nequaquam.
Et quatuor
Et sunt haec, scilicet, Nicenum, Constantinopolitanum, Ephesinum primum, et Chalcedonensem, 15. dist., sicut.
Cessante
Arg. est hic quod cessante causa cessat effectus, ut 1. q. 7, quod pro remedio; et 1. q. 1, quod pro necessitate; et 55. dist., priscis; et 61. dist., statuimus § his omnibus; et 61. dist., neophytus; infra, de appell., cum cessante. Arg. contra 32. q. 1, dixit Dominus; 19. q. 2, duae sunt. Solutio: si per causam fiat dispensatio vel aliquid consimile, cessante causa, cessat quod factum est ex causa, ut in primis capitulis. Si vero ius commune statuitur ex causa, licet causa cesset, tamen remanet ius quod statutum fuit ex illa causa, ff. de postulan., hunc titulum § sexum; ut in contrariis. Vel sic, licet causa impulsiva cesset, remanet ius quod ex ea statutum est, contra 32. q. 1, dixit domnius. Si finalis est causa, quamdiu durat causa, durat quod ex ea causa statutum est, vel quod ex illa causa fit. Ea vero cessante cessat constitutum ex illa causa, contra 32. q. 7, usque adeo. Vel cessat quod ex ea causa constitutum est quando in constitutione dictum est, quod causa cessante cessat constitutio, ut in primis concordantiis.
Caeco
Unde versus: si caecus caecum conatur ducere secum // in foveam ductor primus cadit, inde secutor.
Deserendo
Supra, de renunciat., nisi § pro defectu.
Parentum
Data pecunia vel promissa, 1. q. 5, quaecumque; et 1. q. 5, praesentium.
Dimittens
Statim cum illum scivit primo petita et obtenta licentia a domino Papa, ut hic dicit. Et sic non potest renunciare sine licentia Papae, quamvis simoniacus, alias ratihabitio retro sibi praeiudicat, infra, de simon., sicut tuis; vel infra breve tempus, 1. q. 1, constat; et infra, de regular., si quis. Quod in maleficiis verum est, ff. de vi et de vi arm., praetor ait § quotiens; 34. q. 2, si virgo; C. de transaction., quamvis; et C. quom. et quan. iud. sent. prof., ab eo.
Nequeat
Quia erga simoniacos nulla misericordia est adhibenda, 1. q. 1, erga simoniacos; et 7. q. 1, praesentium; et supra, de elect., super eo; 1. q. 1, quod quidam; et infra, de simon., nobis. Sed contra videtur quod possit cum simoniacis dispensari, ut 1. q. 5, quicumque; et 1. q. 1, praesentium; et infra, de simon., de simoniace; et supra, de elect., si alicuius. Solutio: Vincen. dicit quod talis de iure non potest eligi sive postulari, sed dispensative debet postulari. Alii dicunt quod si commissa fuit simonia in ordine, nullus potest cum eo dispansare, ut 1. q. 1, erga; et 1. q. 1, quod quidam. Nec etiam dominus Papa, ut dicunt, quia characterem habet vitiosum, cui renunciare non potest. Et ideo non purgatur vitium illud, ut 14. q. 6, si res aliena. Sed hoc non credo, immo potest Papa bene dispensare cum simoniacis qui characterem habent vitiosum, qui scienter simoniam commiserunt, infra, de simon., si quis ordinaverit. Sed inferiores praelati non possunt dispensare cum sciente, sed Papa. Hoc ideo quia bene purgatur vitium furti, re furtiva apud furem remanente de voluntate domini, ff. de usucap., si fur, in princ.; et 1. q. 1, quod quidam, vers. si forte militiae characterem; et 1. q. 1, idem in violento detentore; ff. de preca., certe § Iulianus. Sed cum simonia commissa est ignorante illo cui acquisitum est beneficium, vel qui ordinem vel dignitatem adeptus est ignoranter, possunt episcopi dispensare post liberam resignationem. Sed in hoc distingue, si beneficium etiam simplex eo modo est adeptus, statim post resignationem potest resumi ad illud dispensative, ut supra, de elect., si alicuius, in fi. Et capitulum etiam tunc dispensat, ut infra, de simon., ex insinuatione. In illo qui dignitatem sic est adeptus, distingue si sponte resignet, petens humiliter resignationem admitti, statim potest episcopus dispensare cum illo, et ad eandem praelaturam, arg. 1. q. 5, praesentium, ubi dispensatur in dignitate assumenda cum eo qui sponte renunciavit ordini ignoranter recepto, et arg. illius capituli 1. q. 5, quicumque, circa princ. Tamen illud loquitur de dispensatione Papae. Et arg. illius decretalis supra, de elect., si alicuius, a contrario sensu. Si vero de hoc contendit in iudicio, et electio sua reprobata fuerit, quia simoniace fuit facta, licet eo ignorante, tunc episcopus illa vice et in sua vacatione cum eo non poterit dispensare, sed postea sic, supra, de elect., si alicuius, in princ. Et ita teneas circa huiusmodi dispensationem simoniacorum.
Loquitur
Haec interpretatio est super capitulo illo 7. q. 1, hoc nequaquam, exclusis opinionibus ibi notatis.
Non valebat
1. q. 1, si quis neque. Ex hoc colligo quod simoniacus sine licentia domini Papae renunciare non potest. De hoc nota supra, de renunciat., nisi § 1.
Dimisit
7. q. 1, quam periculosum.
Ordinem
Id est, ordinis executionem, quia characteri nemo posset renunicare.
Ex praemissis causis
Quatuor, de quibus dictum est supra in littera, scilicet, propter populi persecutionem, vel corporis infirmitatem, defectum scientiae, vel propter simoniam ab aliis eo ignorante commissam. Cum quis renunciat propter aliquam causam talem, non prohibetur iterum postulari ad dignitatem episcopalem, ut hic dicit.
Ordini
Id est, ordinis executioni. Sed quod si renunciasset ordini, adhuc potest reassumi de licentia Papae, numquid reconsecrabitur? Non, quia characterem retinuit, 1. q. 1, quod quidam, vers. si forte militiae; 32. q. 7, licite. Et ideo sola executio sibi deest, quam reassumit de licentia Papae.
Alioquin
Id est, si non renunciavit ex aliqua de praedictis causis quae fiunt sine peccato, sed ex alia propter peccatum.
Durum
Non tamen impossibile, quia bene dispensat dominus Papa contra quatuor concilia, et contra Apostolum, dum tamen nihil statuat contra fidem, 25. q. 1, sunt quidam; arg. 34. dist., lector; 82. dist., presbyter. Quod autem legitur 15. dist., sicut, de articulis fidei intelligitur.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.