The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.3 De simonia et ne aliquid pro spiritualibus exigatur vel promittatur

X 5.3.35 Per tuas

tit. De simonia et ne aliquid pro spiritualibus exigatur vel promittatur · 2 glosses
Idem Priori Cantuariensi.Incipit Per tuas litteras · alleged in the gloss as de simon., per tuas 2 4× per the register · find the allegations →
Ex relatione quorundam
Quibus credere non debuit, 33. dist., habuisse; arg. 81. dist., si quid vero. Arg. contra quod illud dicimur scire quod ab aliis audivimus, 22. q. 5, hoc videtur. Ber.
Secure ministret
Cum non constet ei illum simoniacum esse, alias si sciret simoniacum stultus esset, quia simoniacus non habet executionem, ut supra, de simon., tanta, unde eam dare non potest. Praeterea dixit Io. quod licet quis committat simoniam, non perdit eo ipso executionem nisi sit simoniacus in ordine. Alii dicunt contrarium quod omnis simoniacus ipso iure suspensus est, ut 1. q. 1, reperiuntur; et 1. q. 1, quibusdam. Illud videtur verum quod sive ordinem sive beneficium adeptus est per simoniam, impedit ordinis executionem etiam post peractam poenitentiam, supra, de accusat., inquisitionis, 2. resp. Praeterea si iste nescit pro vero illum esse simoniacum, quare Papa non dicit ei expresse quod recipiat ordines ab eodem, ut auferat ab eo errorem suum? Videtur quod ei laqueum iniiciat quod esse non debet, 27. q. 1, si quis votum. Solutio: Papa non debet ei dicere quod recipiat ordines ab ipso si habet super hoc conscientiam laesam, nec Papa eius conscientiam posset mutare nisi ipsemet eam mutaret, quia vis animo fieri non potest, 32. q. 5, proposito; et 32. q. 5, tolerabilius; et 32. q. 5, re vera. Unde dicit Papa consulendo potius quam praecipiendo, ut contra conscientiam non promoveatur ab illo episcopo nisi primo illam deponat, quia qui facit contra conscientiam aedificat ad gehennam, 28. q. 1, omnes § ex his; et supra, de restit. spol., litteras; et supra, de praescrip., quoniam. Sed numquid potest aliquis recipere ordines ab eo quem scit simoniacum in ordine? Dico quod non, et recipiendo ordines ab eo non recipit executionem, cum ordinator non habeat executionem, supra, de simon., tanta; et 1. q. 1, reperiuntur. Et potius debet pati excommunicationem quam recipere ordines ab ipso, infra, de sent. excom., inquisitioni. Arg. si vero aliquis ignoranter etiam recipiat ordines a tali simoniaco in ordine, non recipit executionem nisi cum eo dispensetur, 1. q. 1, si quis a simoniacis; et supra, de ordin. ab ep. qui ren. epi., requisivit; et supra, de ordin. ab ep. qui ren. epi., cum clericis. Quia si eam non habent, aliis eam dare non possunt, 1. q. 1, gratia; et 1. q. 1, qui perfectionem; et 1. q. 7, Daibertum. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.