Book II › tit. 2.30 De confirmatione utili vel inutili
X 2.30.6 Porrecta nobis
tit. De confirmatione utili vel inutili · 4 glosses
Idem.Incipit Porrecta nobis ex · alleged in the gloss as de confirm. util. vel inutil., porrecta — 6× per the register · find the allegations →
Impetrasse
Tacita veritate, quia tales prioratus non confirmatur, supra, de confirm. util. vel inutil., ad nostram.
Non credamus
Quia omnium habere memoriam et in nullo peccare potius est divinitatis quam humanitatis, C. de vet. iure enucl., tanta § si quid autem.
Confirmantur
Licet enim prioratus aliquando perpetui sint, infra, de statu monach., monachi. Nec possunt removeri sine ordine iuris, ut ibi, non tamen confirmantur, ut hic, et supra, de confirm. util. vel inutil., ad nostram. Similiter nec episcopatus confirmari consueverunt, licet sint perpetui. Est enim ratio quare non confirmantur, quia regulariter verum est quod non sunt perpetui, infra, de statu monach., cum ad monasterium § tales. Unde removentur pro voluntate abbatis, ut ibi dicitur, quia de facili huiusmodi regulares, etiam si sint perpetui, removentur, infra, de simon., per tuas 1, in fi. Sed si administratio ex certa scientia et cum causae cognitione esset alicui confirmata, non posset inde removeri sine mandato Papae, ut supra, de confirm. util. vel inutil., si quis; et supra, de confirm. util. vel inutil., de confirmationibus; et 16. q. 1, pervenit. Sed si confirmentur et in litteris fiat mentio de ipsis prioratibus, non valent litterae. Immo sunt falsae, ut hic dicit, et sunt puniendi tamquam falsarii, nisi evidenter appareat quod ex certa scientia domini Papae hoc processerit. Si vero non fiat mentio de prioratibus, tacita veritate sunt impetratae, et ita utroque casu non prosunt, ut hic patet.
Falsitatis
Qualiter falsarii puniendi sunt, habebis infra, de crim. falsi, ad falsariorum.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.