The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.49 De immunitate ecclesiarum coemiterii et rerum ad eas pertinentium

X 3.49.8 Quia plerique

tit. De immunitate ecclesiarum coemiterii et rerum ad eas pertinentium · 1 gloss
Idem in eodem.Incipit Quia plerique praelati · alleged in the gloss as de immun. eccl., quia plerique 5× per the register · find the allegations →
Pauperibus
Supra, de censib., procurationes. Contra in fine, ubi dicitur quod illud dari debet ecclesiae a qua illud accepit, et hic datur pauperibus. Solutio: hic ignoratur quantum quilibet contulisset. Et ideo iubetur dari pauperibus, ut dixit Io. Sed haec solutio non est vera, quia sicut restituit sic extorta ultra quam debuit, ita potest eisdem a quibus recepit, tantumdem dare. Et ita non est verum quod dicit Io. quod ignoratur quantum quilibet contulisset, quia inde potest fieri scriptura, et quilibet scit quantum dedit. Unde dicas quod illud capitulum supra, de censib., procurationes, loquitur de alio casu, scilicet cum praelatus visitat ecclesiam sibi subiectam. Si tunc exigit plures procurationes quam sint dies quibus ibi moratur, gravius excedit quam in praesenti casu et plus gravat ecclesiam. Et dicitur tum committere crimen concussionis, unde posset puniri in quaduplum, 18. dist., quoniam quidem, in fi.; et 1. q. 7, sancimus; et 23. q. 1, militare. Quod optime dicit hic, quia tamquam calumniator et concussor talis puniri debet. Sed in hoc capitulo supra, de censib., procurationes, punit illos poena dupli. In casu isto non ita excedit crimen concussionis, quia a nullo exigit ultra quam solvat, sed facta coacervatione plus recipit. Sufficit ergo istis, ut recipiant quod ultra dederunt. Et ille in poenam sui tandumdem solvat pauperibus. Simile infra, de Iudae. et Sarrac., ad liberandam.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.