Book I › tit. 1.23 De officio archidiaconi
X 1.23.6 Mandamus
tit. De officio archidiaconi · 2 glosses
Idem Episcopo Conventrensi et Abbati Cestrensi.Incipit Mandamus quatenus prohibeatis · alleged in the gloss as de offi. archidiac., mandamus — 4× per the register · find the allegations →
Visitandas
Hoc enim pertinet ad curam animarum, supra, de elect., dudum ecclesia. Et sic est arg. quod archidiaconus habet curam animarum, et quod possit alii committere, sed intellige hic loqui de consuetudine, ut dixi supra, de offi. archidiac., cum satis.
Saepius visitare
Et ita sufficit semel tantum in anno visitare, ex eo quod prohibet pluries visitare, nisi nova causa emerserit. Sed contra, infra, de censib., cum venerabilis, ubi dicitur quod possunt praeter aliquam necessitatem bis in anno visitare et procurationem habere. Intellige illud cum determinatione istius, prout ibi dicitur, si est opus, quia non solum bis in anno sed etiam pluries in anno si causa subsit potest praelatus visitare, 18. q. 2, visitandi; et 18. q. 2, non semel. Si vero alia de causa pro suis necessitatibus accedat ad ecclesias, propriis sumptibus procuretur, C. de stat. et imag., et virtutum. De hoc dicit ut infra, de censib., cum venerabilis.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.