Book I › tit. 1.29 De officio et potestate iudicis delegati
X 1.29.41 Cum vigesimum annum
tit. De officio et potestate iudicis delegati · 2 glosses
Idem.Incipit Cum vigesimum/Cum vicesimum · alleged in the gloss as de offi. deleg., cum vigesimum — 1× per the register · find the allegations →
Peregeris
Et sic videtur quod non sufficit annus incoeptus, sic supra, de elect., cum in cunctis; et infra, de regular., ad nostram; et infra, de regular., significatum; et 20. q. 1, firma; et 20. q. 1, illud. Arg. contra ff. de muner. et honor., ad rempublicam, ubi annus incoeptus pro completo habetur. Sed illud loquitur de his qui rem publicam administrant, et de decurionibus qui favoris causa admittuntur post incoeptum vicesimum quintum annum. Simile supra, de elect., cum in cunctis § inferiora. Sed hic loquitur de iudice delegato qui dare potest post vicesimum annum, ubi tantus favor non consideratur. Et quia qui in minori aetate est, minoris discretionis esse praesumitur. Unde annus vicesimus debet esse completus.
Aetatem eandem
Nota ergo quod quidam sunt qui impediuntur ut iudices esse non possint natura, ut surdus, et mutus, perpetuo furiosus, et impubes, quia huiusmodi personae iudicio, id est, discretione carent, 3. q. 7, infamis § tria; et ff. de iud., cum praetor § non autem. Item lege impeditur qui a senatu remotus est propter infamiam. Item moribus, ut feminae et servi, non quia non habent discretionem, sed quia civilibus non funguntur officiis, ut in dicta lege ff. de iud., cum praetor § non autem. Ex eo quod dicitur quod impubes iudex esse non potest, videtur a contrario, quod statim postquam est pubes possit esse iudex, quod tamen non est verum indistincte. Tamen dicas quod adultus ordinarius et delegatus a principe constitui potest, quia princeps qui eum constituit, omnia ab eo facta valere decrevit, ff. de re iud., quidam consulebant; unde sumpta est haec decretalis. Si vero adultus maior viginti annis delegatus sit ab alio quam a principe, tenet delegatio, ut hic in principio. Si vero sit minor viginto annis, non tenet delegatio nisi partibus consentientibus in eum qui sit maior octodecim, ut hic in fi., et ff. de recepti., cum lege; nisi esset datus a principe minor viro octodecim annis ab alio quam a principe dari non potest iudex, etiam consentientibus partibus, ut hic innuitut. Sed lex illa ff. de re iud., quidam consulebant, videtur dicere quod ex consensu partium minor octodecim annis dari possit delegatus. Sed dic ibi minor, dummodo non sit minor octodecim annis. Arbiter enim minor viginti annis esse non potest, ff. de recepti., cum lege. Praeterea consentientibus partibus ut videtur iurisdictio datur in octavo decimo anno, ut dicit lex ff. de re iud., quidam consulebant; arbitrium vero non, nisi in vigesimo anno, ff. de recepti., cum lege. Sed cum iurisdictio maior et dignior sit quam arbitrium, videtur quod maior aetas esset requirenda et infamis arbiter esse potest, 3. q. 7, infames § tria; et 3. q. 7, infames § cognitores; ff. de recepti., pedius. Sed infamis iudex esse non potest, 3. q. 7, infames; et supra, de rescript., sciscitatus. Quae est ergo ratio diversitatis? Ratio potest esse duplex, quia iurisdictio datur a principe, sive a magistratibus, arbitrium vero a privatis. Vel ideo quia multa remedia sunt in iudicio, puta, supplicatio, appellatio, recusatio. In arbitrio vero sola poenae solutio. Ideo aetas maior requiritur, ne partes in promptum incidant periculum propter ignorantiam arbitrorum. Unde arbitri iurare non debent, ne propter ignorantiam in periurium incidant, in Auth. de iudicib. § quia vero, coll. 6.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.