The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.1 De iudiciis

X 2.1.12 Cum venissent

tit. De iudiciis · 1 gloss
Innocentius III. S. Sergii et S. Georgii Abbatibus.Incipit Cum venissent · alleged in the gloss as de iudic., cum venissent 5× per the register · find the allegations →
Iudicari
Et hoc ideo, quia eius est interpretari cuius est condere, ut infra, de sent. excom., inter alia; et 11. q. 1, sicut § ex his; et C. de legi. et const., si imperialis; et ff. de praet. stipul., in praetoriis. Sed numquid incidenter potest alius cognoscere quam Papa? Videtur quod sic, C. de iud., quotiens; et supra, de in integ. restit., causa, in fi. Inspiciendo privilegium, et si verba sunt manifesta, iudex potest dicere non obstat privilegium, arg. infra, de fide instrum., accepimus. Arg. contra ff. de postulan., quos prohibet; et infra, de except., exceptionem, in fi.; infra, qui fil. sint legit., lator. Dicas quod hoc habet locum cum verba obscura sunt et ambigua, quia tunc eius est interpretari cuius est condere. Ubi vero aperta sunt et clara, potest iudex dicere obstat privilegium vel non obstat, arg. praedictae decretalis infra, de fide instrum., accepimus. Sed qualiter potest Papa esse iudex in causa sua, cum alius debeat esse iudex quam actor, ut 4. q. 4, nullus umquam; et 4. q. 4, nullus introducatur; C. ne quis in sua caus. iud., generali. Papa enim in tali casu litigat per procuratorem, infra, de confirm. util. vel inutil., cum dilecta. Item quia lites sine omni suspicione procedere debent, 3. q. 5, quod suspecti. Item quia res ecclesiae Romanae proprie sunt Papae, sicut res fisci sunt imperatoris quasi patrimonium, ff. ne quid in loc. pub., praetor ait § hoc interdictum. Item de causa fiscali cognoscere debet procurator Caesaris, ff. de off. procon., nec quicquam. Sed dic quod Papa potest esse iudex in sua causa, sicut imperator in causa fiscali, ff. de his quae in testam. del., proxime; et 21. dist., nunc autem. Et praelatus potest esse testis in causa ecclesiae suae, 14. q. 2, super prudentiam. Sic episcopus iudex est in causa ecclesiae suae, 23. q. 4, Guilisarius; et 7. q. 1, sicut. Consultius tamen et honestius faciet si alii hoc commiserit, arg. 2. q. 7, nos si incompetenter; et ff. de off. procon., nec quicquam. Et intelligitur de privilegiis quae Papa concedit aliis ecclesiis, et non de illis privilegiis quae a Domino collata sunt Romanae ecclesiae, supra, de translat., cum ex illo; et 21. dist., in novo; et 21. dist., quamvis. De aliis privilegiis bene iudicat per alios. Vel potest exponi, nolumus iudicari per alios nisi per delegatos a nobis. Et sic est planum, quia ex quo Papa dat privilegium vel indulgentiam vel etiam confirmationem, nullus de illis cognoscit, ammodo sine eius mandato, infra, de confirm. util. vel inutil., si quis; et infra, de confirm. util. vel inutil., de confirmationibus. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.