The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.24 De iureiurando

X 2.24.4 Ego N.

tit. De iureiurando · 8 glosses
Idem Petro Subdiacono.Incipit Ego N. episcopus · alleged in the gloss as de iureiur., ego 10× per the register · find the allegations →
Successoribus
Qui sic iuravit, non tenetur successori iurare, infra, de iureiur., veritatis.
Canonice
12. q. 2, alienationes; de conse. dist. 1, hic ergo.
Vitam perdat
Hoc non sufficit, immo ubicumque senserit dominum periclitantem, ad prohibendas insidias occurrere debet, C. de his quib. ut indign., talis; 22. q. 5, de forma. Quae hic minus dicuntur, ibi supplentur, et econverso.
Nulli pandam
Hoc intelligo de honesto concilio, quoniam consilium mali tenetur revelare illi cui posset prodesse et non obesse, 22. q. 5, hoc videtur.
Salvo ordine meo
Id est, secundum quod pertinet ad meum honorem, quia non cum armis.
Canonica
Ut 18. dist., si episcopus.
Tractabo
Si constiterit per litteras suae legationis, C. de mand. princ., si quis; et 42. dist., quiescamus, arg. Vel quia est honesta persona, 97. dist., nobilissimus.
Singulis annis
Vel rarius iuxta chirographum suum, 93. dist., iuxta. Et hoc intellige de archiepiscopis et episcopis qui subsunt domino Papae nullo medio, supra, de maior. et obed., dilecti filii. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.