The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.40 De verborum significatione

X 5.40.10 Forus

tit. De verborum significatione · 27 glosses
Idem in libro Etymologiarum.Incipit Forus est exercendarum · alleged in the gloss as de verb. sign., forus 4× per the register · find the allegations →
Primus
7. dist., Moyses. Ber.
Constat
Ex tribus, ut hic dicit. Non tamquam ex suis partibus competentibus, sed ornantibus potius. Et improprie dicitur locus constare ex his, sicut dicuntur vestes partes hominis adornative. Unde illud: cultu gemmisque teguntur // omnia pars quoque minima est ipsa puella sui. Laur.
Causa a casu
Et ita est causa antequam respondeat pars altera. Est ergo causa res in dicendo posita cum interpositione certarum personarum, scilicet actoris et rei, iudicis et testis. Et ideo dicitur a casu, quia frequenter casualiter occurrunt praeter voluntatem hominis.
Dum discutitur iudicium
Et sic videtur processu temporis mutare nomen. Et exemplificat de iudicio de tertia parte fori.
Dum finitur iustitia
Hic exemplificat secundam partem fori. Et ita ex istis tribus partibus constat forus, ut dictum est. Et idem esse videntur ista tria in substantia, sed aliam denominationem assumunt diverso tempore.
Iudicium
Iudicium est legitimus actus duarum personarum, actoris et rei, super eadem quaestione sub eodem iudice contracta. Laur.
Iustitia
Iustitia est constans et perpetua voluntas ius suum unicuique tribuens, Inst. de iust. et iure, in princ.; et supra, in principio libri in constitutione Gregorii ix, rex pacificus.
Iuris status
Lex enim dicitur status iuris et vere, quia per sententiam ius non constituitur, sed status iuris declaratur, ff. si serv. vend., sicut § sed si quaeritur.
Negotium
Quia supra mentionem fecit de negotio ibi, origo negotii etc., ostendit quid sit negotium quasi negans otium.
Actionem causae
In hac significatione sumitur supra, ubi dicit: origo negotii.
Iurgium
Hic exponit quod dixit supra quod est iurgium litis.
Iure disceptant
Arg. quod iurgia non pertinent ad presbyteros, quia non tenentur esse iurisperiti, 38. dist., quae ipsis. Nec advocare possunt nisi in certis casibus, supra, de postuland., cum sacerdotis. Secus de archidiacono, 25. dist., perlectis. Rich.
Lis autem
Quia fecit mentionem litis supra, ubi dixit iurgium litis, exponit modo quid sit lis. Lis enim civilem causam ostendit tantum et non criminalem, ff. de ver. sig., litis.
De qua Vergilius
Arg. habes hic quod possumus inducere pro nobis libros gentilium sive paganorum, 27. dist., si quid veri; et 1. q. 1, Dominus declaravit, ibi: si ergo etc.
Argumento
Argumentum vocat naturalem probationem quae fit per localem argumentationem. Et ita arg. quod in iudicio valet naturalis probatio. Arg. contra 1. dist., consuetudo; et supra, de elect., bonae 1, ibi: negantis factum per rerum naturam etc., a contrario. Et non per testes vel instrumenta ut littera sequens dicit. Unde dic tabulis, id est, instrumentis.
Testibus et fide tabularum
Hic aequiparantur testes et instrumenta quia parem vim habent in litibus exercendis, C. de fid. instrum., in exercendis.
Negotio
Non notorio, quod exercetur in forma iudicii.
Tres testes
Arg. contra 4. q. 3, si testes § ubi numerus; et 2. q. 4, placuit; et supra, de testib., licet universis, ubi dicitur: in ore duorum vel trium testium etc. Potest dici quod hic dicit tres testes propter triplicem modum probandi, scilicet per testes, instrumenta et argumenta, de quibus praemisit. Vel potius dicas confessionem, quia quodlibet istorum trium legitimam facit probationem, sive per testes, instrumenta et confessionem, supra, de restit. spol., cum ad sedem, in fi.
Non est ergo iudex
Sic 23. q. 2, iustum. Et supple hic: bonus, quia quandoque malus est iudex, 3. q. 7, iudicet § ulti. Quia et pro meritis subditorum disponitur a Deo vota rectorum, 2. q. 7, non est; 6. q. 1, ex merito; et 8. q. 1, audaciter. Ber.
Parte ablata
Est hic figura quae dicitur apheresis, cum principium dictionis aufertur secundum quod patet hic. Est et figura alia quae dicitur prosopopeia, id est, confirmatio novae personae, de conse. dist. 4, quaeris, vers. fi. Item antonomasia, cum per excellentiam aliquid alicui attribuitur quod commune est plurium, ut cum dico Apostolus intelligitur Paulus, 32. q. 7, Apostolus. Et cum dico urbs intelligitur Roma, supra, de poenit. et remiss., significavit. Synecdoche cum pars ponitur pro toto, 32. q. 4, meretrices; 14. q. 5, poenale. Antiptosis cum ponitur casus pro casu, 75. dist., ordinationes; 18. q. 2, quidam. Liptote cum plus dicitur et minus significatur, 32. q. 7, quid in omnibus. Pleonasmos cum superabundat dictio, ut iste videt oculo monachum regularem, 20. q. 3, praesens. Tmesis cum eadem dictio interdicitur, ff. de minor., quod si de speciali; ff. de rei vend., si post acceptum. Syncopa cum quid aufertur de medio dictionis, 7. q. 1, audacter, pro audaciter. Ironia cum quid per derisionem, id est, per contrarium dicitur: O quanta integritas, 11. q. 3, ad mensam, in fi. Ephexegesis, id est, expositio praecedentis sermonis, 47. dist., quoniam. Item anthropopathos cum aliquid attribuitur Deo quod convenit homini, 24. q. 1, odi et proieci; et supra, de rebus ecc. non alien., si quis. Ala.
Si liber
Quia servus testis esse non potest, 4. q. 3, si testes § ubi; 4. q. 3, si testes § item servi; 4. q. 3, si testes § sed liberi, ut ibi dicitur, vers. item liberi; et C. de testi., authen. si dicatur.
Dominantis
4. q. 3, si testes § item idonei; et 11. q. 3, quatuor.
Non femina
Hoc intellige in criminali, in quo casu mulier testis esse non potest secundum canones, 33. q. 5, mulierem. Sed in civilibus et matrimonialibus bene ferunt testimonium, supra, de testib., tam litteris; et supra, de testib., super eo 2, arg. contra; quod possunt in criminali, 15. q. 3, ex eo. Sed aliud secundum leges, tamen in crimine excepto admittitur mulier etiam malae famae ad accusationem, supra, de simon., tanta. Et in inquisitione admittitur ad testimonium sive denunciationem, supra, de testib., tam litteris; et supra, de testib., quoniam. Item in testamentis mulier non admittitur, Inst. de testam. ordin. § testes. Ber.
Varium
C. de inoffic. testam., filia; et arg. C. de insti. sub cond. fac., reprehendenda.
Integer
Quia debet esse testis bonae famae et sine omni suspicione, 2. q. 7, testes. Infamis repellitur, supra, de testibus cog., praeterea.
Fide carebit
Id est, credetur iuramento suo, arg. 2. q. 7, non potest. Ber.
Iustitia cum scelerato
Cum sit virtus, 32. q. 1, cum renunciare. Et est summum bonum in vita colere iustitiam, 12. q. 2, cum devotissimam.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.