The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.10 De ordine cognitionum

X 2.10.3 Tuam non credimus

tit. De ordine cognitionum · 4 glosses
Honorius III. Ludovico Regi Francorum.Incipit Tuam non credimus · alleged in the gloss as de ord. cognit., tuam 4× per the register · find the allegations →
Ad forum ecclesiasticum
Et ita causa natalium ad ecclesiam pertinet. Quae sint illae causae quae spectant ad ecclesiasticum forum, dictum fuit supra, de for. compet., cum sit; et supra, de for. compet., licet ex suscepto; et supra, de for. compet., ex tenore.
Dependentem ex illa
Ex hoc loco satis patet quod si quaestio praeiudicialis incidat in causa, de ea sola primo est cognoscnedum antequam de principali, quia ea probata principalis quaestio est perempta, ut hic dicitur. Et nota quod si duae sint principales quaestiones, et sunt ambae civiles, quae primo proponitur primo tractatur, et una sententia terminatur, supra, de ord. cognit., cum dilectus; et ff. de iud., qui prior. Sed quandoque quaestio civilis incidit et praeiudicat civili, et tunc de incidenti est antea cognoscendum et pronunciandum, ut si quis agit de hereditate directe, et alter incidenter proponat quod non sit legitime natus, de hac est ante pronunciandum, ut hic, et infra, qui fil. sint legit., lator. Vel si proponatur quaestio servitutis, et haec primo expedienda est, 3. q. 11 § si de hereditate; et C. de ordi. cog., si de hereditate. Quandoque quaestio civilis praeiudicat criminali, et est primo tractanda, ut si aliquis qui credat se liberum accusetur de crimine, et postea moveatur ei quaestio status, primo tractabitur incidens quaestio de statu, 3. q. 11 § si crimen; et C. de ordi. cog., si crimen; et C. de adulter., quoniam Alexandrum; et C. de lege Fab. de plag., praeses provinciae. Quandoque criminalis praeiudicat civili, ut 3. q. 11 § aliquando, vers. civili. Quandoque criminalis praeiudicat criminali, 3. q. 11, dicto § aliquando; 3. q. 11, prius est, ubi de hac materia habes satis. Et sic quandoque una quaestio dependet ab altera. Et tunc non sunt simul tractandae, quia sic esset diversos intricare processus et sine utilitate. Simile supra, de iudic., exhibita, ubi simul de principali et exceptionibus cognoscere voluerunt iudices, quod esse non debet, supra, de offi. deleg., prudentiam § sexta; et supra, de for. compet., ex parte; et supra, de for. compet., ex tenore.
Successionis
Super comitatu campaniae, in quo dicebat regina ista se debere succedere.
Patienter expectes
Et ita patet quod iudex civilis etiam incidenter, et per reconventionem de causa spirituali cognoscere non potest, infra, qui fil. sint legit., causam quae 1; et infra, qui fil. sint legit., lator, et hic. De hac materia dictum est supra, de iudic., at si clerici. Sed contra videtur quod saltem incidenter de tali quaestione cognoscere possit, C. de iud., quotiens; C. de ordi. iudic., aditae; ff. de iuris., si idem; et ff. de iud., qui non cogitur. Sed est verum quod prius dicitur, licet secus sit in contrariis causis civilibus.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.