The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.12 De causa possessionis et proprietatis

X 2.12.4 Cum super electione

tit. De causa possessionis et proprietatis · 4 glosses
Idem Canonicis de Bethlehem.Incipit Cum super electione · alleged in the gloss as de caus. poss. et propr., cum super 15× per the register · find the allegations →
Confirmatus
Ex hoc principio et ex fine capituli colligitur quod confirmatio nil iuris confert, ubi electio canonica non fuit, supra, de elect., cum inter canonicos; et supra, de elect., cum dilectus. Tamen si possessionem fuerit adeptus, et postmodum spolietur, debet restitui, quamvis non fuerit electio canonica, ut hic patet.
Restituendum
Solo verbo restituit eum, quia in eadem sententia destituit eum. Sic supra, de caus. poss. et propr., cum ecclesia. Quid ergo prodest talis restitutio? Quantum ad hunc casum nil prodest, nisi quia satisfit iuri et petitioni actoris, ff. de iud., de qua re. Et hoc posset quandoque prodesse quo ad fructus restituendos, ut spoliator restituat fructus perceptos, et qui percipi potuerunt a tempore deiectionis usque ad tempus litis contestatae super proprietate. Et ita licet obtineat in proprietate, tamen propterea quia ius sibi dixit, quantum ad possessionem restituere debet fructus perceptos. Sed numquid ille qui est in possessione utetur fructibus? Videtur quod sic, quia alimentorum causa veritati non praeiudicat, ff. de his qui sui vel alien. iur. sunt, si iudex. Et pupillus propter inopiam quandoque percipit alimenta a scripto herede qui appellaverat usque ad finem litis, ff. de inoffic. testam., si instituta § de inofficioso. Sed contrarium verum est, quia cum canonicum non habuit ingressum, debet restituere fructus quos inde percipit. Et est expressum arg. infra, de praeben., dilecto; et melius infra, de iure patron., cum dilectus, in fi. Quia quasi intrusus est, unde nil debet inde commodi habere, ne de improbitate sua commodum consequatur. Et est arg. ad hoc quasi expressum infra, de restit. spol., gravis. Et fructus illi restituendi sunt ecclesiae unde illos percepit.
Tam possessorium quam petitorium
Et sic duae petitiones eodem iudicio expediuntur, arg. C. de off. rect. prov., potest, et in eodem libello. Et sic uno processu duplex commodum quis consequitur, arg. ff. pro soc., si fratres § si plures; et ff. fam. ercis., heredes § si de pluribus; ff. de act. emp. et vend., non est novum; et ff. quod legat., hoc interdictum § quia autem; et infra, de caus. poss. et propr., cum dilectus; et supra, de caus. poss. et propr., ad ultimum; et infra, de capell. monach., dilectus. Sed qualiter possessorium et petitorium deductum fuit in iudicium ab utraque parte? De hoc dixi supra, de caus. poss. et propr., cum ecclesia. Quidam dicunt quod neuter possidebat, alias non potuit intentari. Sed ab utraque parte hoc non posset fieri, nisi uterque fuerit spoliatus, sed alter tantum fuit spoliatus. Unde potest dici quod in rebus incorporalibus datur actio possessori pro tuendo iure suo, ut in proximo capitulo supra, de caus. poss. et propr., cum ecclesia, dictum est. Vel verius dicas quod hic alter tantum fuit spoliatus, qui intentavit simul petitorium et possessorium. Reus vero qui possidebat, defendebat si super utroque, et sic quodam modo utraque pars deducit utrumque in iudicium, infra, de caus. poss. et propr., cum dilectus. Quia non debet actori licere quod reo non licet, ff. de regul. iur., non debet. Sed verius est quod alter tantum petitorium intentavit, qui dicebat se canonice electum, quia et hic non dicitur quod utraque pars deduxit in iudicium utrumque possessorium et petitorium.
De qua re
ff. de iud., de qua re. Haec regula fallit in causa criminali episcopi, 3. q. 6, quamvis; et 3. q. 6, dudum. Fallit in sententia lata a superiori, infra, de re iudic., de caetero. Fallit ubi sola cognitio demandata est, infra, de testib., cum olim § verum; et supra, de offi. ord., dilectus. Item fallit in incidentibus quaestionibus, ut dictum est supra, de ord. cognit., intelleximus; C. de ordi. iudic., aditae. Unde ita intelligitur de qua re cognoverint principaliter, scilicet de ea pronunciare debet, ut hic, quia petitorio et possessorio principaliter agebatur ab altera parte.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.