Book II › tit. 2.12 De causa possessionis et proprietatis
X 2.12.3 Cum ecclesia
tit. De causa possessionis et proprietatis · 19 glosses
Innocentius III. Archiepiscopo et Canonicis Sutrinis.Incipit Cum ecclesia Sutrina · alleged in the gloss as de caus. poss. et propr., cum ecclesia — 65× per the register · find the allegations →
In unum
Quia spiritus sanctus non venit nisi super congregatos in unum, 24. q. 1, audivimus § sin autem. Et ubicumque duo vel tres congregati fuerint in nomine meo, ibi sum in medio eorum, 1. q. 1, cum scriptura; et 24. q. 1, alienus; et 20. dist., de quibus, in fi.
Spectaret
Sed qualiter fuerunt admissi canonici ad aliquam probationem, cum pars adversa diceret se spoliatam, cum nil obiici possit spoliato ante restitutionem, nec super eo quaestio proprietatis referri, infra, de restit. spol., in litteris; et infra, de restit. spol., item cum quis; et infra, de restit. spol., ex conquestione; supra, de ord. cognit., super spoliatione? Sed dicas quod isti clerici conventualium ecclesiarum, non tantum possessorium intentarunt, sed petitorium simul cum possessorio. Unde licitum fuit alteri parti de iure suo docere. Et in hoc minus caute fecerunt isti clerici, quia quamdiu potest aliquis intentare aliquid possessorium, non debet agere de proprietate, ff. de rei vend., is qui destinavit.
Ultimo
Bene dicit ultimo, quia licet quandoque fuissent in eligendi possessione, hoc non prodesset ad hoc, ut possent petere restitutionem, licet secus sit in dominio, C. de probation., sive. Item bene sequitur et immediate, quia si non continuassent tempora, non praescripsissent, ff. de diver. temp. praescr., in usucapione § 1. Et de ultimo tempore caute dixit, quia in praescriptione ultima tempora spectanda sunt, C. ne de stat. def., si mater; et C. de apoch. public., quicumque, lib. 10; arg. 35. dist., ab exordio; et 28. dist., quia sunt.
Vocemque habuisse
Caute etiam dicit vocemque habuisse, quia posset esse quod interfuissent causa consilii dandi, et tamen non elegissent, nec scrutatores voluntatum dedissent aut vota sua inquisita non fuissent, supra, de elect., Cumana; et 63. dist., obeuntibus. Vel forte essent invitati, 63. dist., cum Hadrianus. Sed per talem invitationem ius non acquiritur, 9. q. 3, nunc vero; et 9. q. 3, per principalem. Et arg. ad hoc supra, de postul. praelat., bonae 2. Hoc enim non sufficit quod aliquis possideat, sed quod intendat ius sibi acquirere, ff. de itin. act. priv., si per fundum; ff. quemad. serv. amit., servitute usus. Immo in dubio praesumendum est istos potius non habere ius, arg. 24. dist., presbyteri; et 7. q. 1, pontifices, quia non versimile est quod quis iactet res suas, ff. de probation., cum de indebito, vers. qui enim solvit; et supra, de elect., quia diligentia. Nec enim sequitur quod si fuerint electi, quod ideo possederint, ff. de acq. poss., si quis antea; infra, de restit. spol., olim causam; et ff. de vi et de vi arm., praetor ait § vim vi.
Vacillasse
Hoc solum sufficeret ad repellendos testes, et quod dixit, varios exitisse, ut 3. q. 9, pura; et 4. q. 3, si testes § item qui falso; et infra, de poeni., super his; et infra, ut eccl. ben., ut nostrum § omnibus ergo; et 35. q. 6, de parentela 2, in fi.; et ff. de quaest., de minore § tormenta, in fi.; et ff. de quaest., ex libero § 1, in fi. Tamen quandoque verbis et non re aliqui dissentiunt, infra, de verb. sign., nihil obstat; et infra, de testib., cum tu; et ff. de re iud., actorum; 8. q. 1, in scripturis § quies, in glossa opere; de poen. dist. 1, periculosae.
Negativam
Forte dicentes quod illi conventuales clerici numquam interfuerunt electioni vel vocem habuerunt, arg. supra, de elect., cum dilectus. Quod tamen fieri non potest, supra, de elect., bonae 1; et supra, de renunciat., super hoc; et 6. q. 5, accusator.
In trium episcoporum
Ex hoc videtur quod si aliquis ter utitur aliquo iure, per hoc est in quasi possessione illius, arg. C. de fideicomm., si probaveris; et ff. de usuri., cum de in rem verso; ff. de servit., quotiens 2. Sed quid si semel eligit in quadraginta annis, quia episcopus ille tanto tempore vixit? Dico quod per hoc est in quasi possessione illius iuris, arg. supra, de consti., cum accessissent; et infra, de praeben., pro illorum, a contrario sensu. Nam aqua dicitur quotidiana, quae tantum semel in anno ducitur, ff. de aqua quot. et aest., ait praetor § 2; et ff. de aqua quot. et aest., ait praetor § 3. Et si immisi tignum in parietem tuum, statim possideo servitutem, ff. de servitu. urb. praed., servitutes quae in superficie, in princ. Unde tuendus sum in illa quasi possessione, infra, ut lite penden., a memoria; et infra, ut lite penden., laudabilem; et 16. q. 4, volumus. Nisi constet quod vi vel clam vel precario possederim, arg. infra, de excess. praelat., cum ad quorundam. Et tunc qui dedit auctoritate sua poterit revocare, ut ibi, et 10. q. 3, quia cognovimus. Nec obstat quod dicitur de triginta diebus, quibus ad minus uti debet in anno ad hoc ut habeat interdictum de itinere actuque privato, ff. de itin. act. priv., inde § hoc interdictum a superior. Quia hoc intelligitur de eo interdicto quod habet mixtam causam, quia duo debet probare. Et hoc anno se fuisse usum, et servitutem sibi competere et constitutam fuisse, ut ibi dicitur.
Quasi possessionem
Hoc ideo dicit, quia incorporalia non possidentur sed quasi possidentur, ff. de usucap., sequitur § si viam; ff. de servitu. urb. praed., si aedes § libertas. Arg. contra 3. q. 1, redintegranda.
Reducentes
Verbo tantum et non re, cum iam constet de proprietate, ut sequitur in littera, et infra, de caus. poss. et propr., cum super.
Quicquid iuris
Sic ff. de excepti. rei iud., et an eadem § actiones; et C. de annal. except., si ex multis. Sed quid deduxit in iudicium pars canonicorum, cum ipsi essent rei et possiderent? Non videtur quod aliquid deducerent in iudicium. Immo de iure communi ad eos spectat electio, et possidenti non est prodita actio, Inst. de action. § istae quoque; et supra, de iudic., examinata. Et ita nec petitorium nec possessorium deduxerunt in iudicium. Solutio: haec oppositio habet locum in actionibus in rem, quae competunt pro rebus corporalibus, ut in Inst. de action. § istae quoque. Sed in actionibus in rem, quae competunt pro rebus incorporalibus, ut in servitutibus, datur actio possessori pro tuendo iure suo. Et haec dicitur negatoria, quae competit domino qui negat alium servitutem habere in re sua. Et hanc negatoriam deduxerunt canonici in iudicium, dum negabant clericos habere ius in electione, quia aliud non poterant in iudicium deducere. Confessoria vero datur ei qui sibi debere servitutem contendit, secundum quod isti clerici faciebant, qui dicebant se habere ius in electione, et hoc deduxerunt in iudicium loco proprietatis et possessorii. Haec probantur ff. si serv. vend., de servitutibus, 1. resp.; et ff. si serv. vend., si forte § 1; ff. si serv. vend., sicut § sed si quaeritur; et Inst. de action. § aeque si quis. Et sic intelligitur quod hic dicit, utraque pars deduxerit in iudicium quicquid iuris habebat in electione.
In iudicium
Hoc sumptum est ex illa lege ff. de iud., solemus. Illa enim veniunt quae includi possunt in actione proposita, ut loquatur in speciali iudicio, ut in rei vendicatione, ut fructus et expensae et usurae quae accessoria sunt, et ad eandem rem spectantia, ff. de aqua pluv. arc., Atteius, in fi.; et ff. de aedil. edict., aediles § item sciendum. Non autem veniunt omnia alia. Nec est contra C. de annal. except., si ex multis. Ibi sponte receptus fuit libellus generalis, unde fatuus fuit. Sed regula ista melius intelligitur de generalibus iudiciis, ut de negotiis gestis, tutelis, petitione hereditatis, actione pro socio, communi dividundo, finium regundorum, familiae erciscundae, ubi omnia veniunt in iudicium, nisi fiat specificatio in libello vel in prosecutione causae. Tunc enim non obstat exceptio in non specificatis, C. de iud., licet; ff. de excepti. rei iud., si ex testamento; et ff. de institut. act., habebat; et ff. comm. divid., in iudicium; ff. fam. ercis., heredes § penulti.; et ff. de pet. hered., si hereditatem; et ff. de pet. hered., si quo tempore. Et haec vera sunt in bonae fidei iudiciis. Secus in iudiciis stricti iuris, quia ibi non veniunt nisi illa tantum de quibus nominatim actum est, ut venirent, ut ff. de dolo mal., et eleganter § non solum; ff. de ver. oblig., quicquid, in princ. Simile est etiam in personali actione, ut si unam causam sum prosecutus et succumbo, non obstat si peto idem ex alia causa. Et hoc dictum est supra, de libel. oblat., significantibus. Sic etiam in arbitrio, ubi tantum veniunt ea de quibus dictum est in compromisso, ut supra, de arbitr., cum dilectus, ubi de hoc. Arg. ex hoc loco illud tantum venire in condemnatione, quod in libello continetur super quo litis contestatione facta fuit, arg. ff. de iud., non potest; et ff. de iud., de qua re. Arg. contra infra, de appell., si iustus, ad fi.; et Inst. de action. § si minus; ff. de pet. hered., si hereditatem; ff. de rei vend., sin autem § possidere. In istis omnibus leges dicitur quod plus venit in condemnatione quam in petitione. Solutio istarum legum in principio glossae an sint extranea, aut coniuncta et accessoria. Sic aliquando minus venit in condemnatione quam in petitione, ff. de condi. furt., si servus furtivus; ff. de rei vend., sin autem a Titio § possidere; et ff. de pet. hered., si quo tempore § ex diverso.
Non solum
Argumentatur Papa ex hac lege per locum a minori. Si id de quo minus videtur inesse, inest, et id de quo magis sive econtrario.
Ne veniret
Arg. omnia esse concessa quae non sunt prohibita.
Cathedralium
63. dist., nullus; 63. dist., Hadrianus; et 63. dist., sacrorum § ex constitutionibus; et 63. dist. § nunc ergo; et supra, de elect., cum terra.
De consuetudine
Introducta de voluntate eius cui praeiudicat, ff. comm. praed., venditor § 1. Et ita necesse est quod sit praescripta, ut hic innuitur; et supra, de consuet., cum dilectus; et supra, de consuet., cum tanto, ubi de hoc; et infra, de verb. sign., abbate.
Tertio
Non ergo tres vices inducunt consuetudinem, nisi in criminibus, 25. q. 2, ita nos, in princ., et in glossa usum; et C. de episcopal. aud., nemo, in fi., et in glossa fi.; de poen. dist. 2, si servo § econtrario. Si enim consuetudo esset, ex tribus vicibus iuvaretur, ut hic. Sed non prodest nisi legitime sit praescripta, ut dicit hic, licet tueatur aliquem in possessione quousque constet an sit debitum, 18. q. 2, servitium; et infra, ut lite penden., a memoria; et infra, ut lite penden., laudabilem.
Brevitatem temporis
Et ita patet quod si brevitas temporis non obstaret, isti clerici praescripsissent ius eligendi, etiam si semel elegissent, arg. C. de servit., cum talis. Licet videatur contra, quia servitutes quae non habent continuam causam, duplicatum tempus requirunt, ff. quemad. serv. amit., si sit constituta. Sed secus est secundum canones, arg. infra, de praescrip., de quarta, et hic. Sed contrarium videtur huic loco, quod dici consuevit quod in praescriptione ecclesiastica requiritur bona fides et iustus titulus, alias non praescribitur, infra, de praescrip., si diligenti; et infra, de decim., dudum. Sic et in consuetudine causa allegari debet, arg. infra, de censib., pervenit. Et ita dici consuevit, quod in consuetudine allegari debet causa et in praescriptione titulus. De hac materia invenies supra, de consuet., cum tanto. Sed hic nulla causa sive titulus fuit allegatus, et tamen praescripsissent, si pervenissent ad legitimam tempus, ut hic patet. Ad hoc potest dici quod in huiusmodi incorporalibus sola patientia habetur pro titulo. Nam patientia loco traditionis habetur in servitutibus, ff. de public. in rem act., si ego § 1; et ff. de servit., quotiens 2. Vel dicas quod speciale est circa ista incorporalia iura, quod non est necesse allegare ibi titulum. Sed hoc solum sufficit, quod nec vi nec clam nec precario possiderent. Arg. contra infra, de praescrip., si diligenti. Solutio: qui enim facit gratiam, illud debet protestari, 7. q. 1, pontifices; et supra, de elect., Cumana. Et hoc forsitan voluerunt probare isti canonici, quod illi clerici non fuerant in electione iure proprio. Sed de gratia quasi negative.
Praescriptionem
Videtur quod hoc ius quia quasi servitus est, praescribi non possit, quia nec in bonis alicuius nec extra bona est, ff. de usufruct. legat., nec usus.
Actore non probante
C. de edend., qui accusare; 6. q. 5, accusator; C. de probation., actor; et infra, ut eccl. ben., ut nostrum § cum enim. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.