The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.12 De causa possessionis et proprietatis

X 2.12.2 Ad ultimum

tit. De causa possessionis et proprietatis · 3 glosses
Coelestinus III.Incipit Ad ultimum interrogati · alleged in the gloss as de caus. poss. et propr., ad ultimum 4× per the register · find the allegations →
Deputati ut de possessione et proprietate
Quia causa est eis utraque commissa, et idem est si simpliciter causa indiffinite committitur, quia utraque causa intelligitur esse commissa, infra, de sequestra., ad hoc. Quia dividi non debet continentia causarum, supra, de caus. poss. et propr., susceptis; C. de iud., nulli. Sic et causa proprietatis et ususfructus apud eundem iudicem sunt tractandae, ff. de liber. caus., si pariter. Sic et in aliis, ff. de quib. reb. ad eun. iud., si inter. Ber.
Pronuncient
Scilicet super possessione.
Expressum
Scilicet quod prius audiant attestationes de possessione et pronuncient super illa. Illud est expressum in iure civili, C. de rei vend., ordinarii; C. de interdic., incerti; ff. de acq. poss., exitus controversiae; ff. de iud., si de vi et possessione. Tamen secundum iura canonica simul potest procedi super utraque quaestione, et una debent sententia terminari, infra, de caus. poss. et propr., cum ecclesia; et infra, de caus. poss. et propr., cum dilectus. Ita quod primo pronuncietur super possessione et incontinenti super proprietate, ut ibi dicitur, et infra, de caus. poss. et propr., cum super. Et ita causa possessionis et proprietatis ab eadem persona intentari potest simul et uno iudicio tractari et terminari, quia non sunt ista contraria. De hoc dicetur infra, de caus. poss. et propr., pastoralis; et infra, de caus. poss. et propr., cum dilectus. In hoc opinio fuit dominus Mart. et eius sequaces. Dominus Bazian. et eius sequaces volunt stare legibus praedictis. Sed illa diversitas determinabitur infra, de caus. poss. et propr., pastoralis; et infra, de caus. poss. et propr., cum dilectus. Et quod dicit hic quod primo pronuncient super possessione, nihilominus de proprietate pronunciare debent incontinenti, ex quo simul est actum, et publicatio simul facta et de utraque liquet, alias differtur quaestio proprietatis, infra, de testib., significaverunt. Alias si volunt differre iudices iudicium proprietatis, nec testes publicare cum aliis, etiam possunt procedere super possessione tantum. Et sic intellige quod hic dicit, ut concordet iuri civili. Tamen secundum canones, si aliquis vult agere simul utroque iudicio, iudex simul expedire debet utrumque, infra, de caus. poss. et propr., cum super; et infra, de caus. poss. et propr., cum dilectus, alias contradicerent. Hic iudices ex officio suo hoc fecerunt, ut commixtum audirent, sed prius volebant procedere super possessione, quod licitum est secundum iura civilia, nec canonica contradicunt.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.