Book II › tit. 2.13 De restitutione spoliatorum
X 2.13.14 Ex parte
tit. De restitutione spoliatorum · 7 glosses
Idem Vulterano Episcopo.Incipit Ex parte M. · alleged in the gloss as de restit. spol., ex parte — 7× per the register · find the allegations →
Nondum septem annorum
Et ita nihil egit, cum aetas impediret, infra, de despon. impub., litteras; et infra, de despon. impub., accessit. Item arg. quod ubi quis vult contrahere matrimonium, nec potest aetate prohibente, nec sponsalia contrahit quia non vult, nec matrimonium quia non potest, nec illud intelligitur contrahere, ff. de donat. inter vir. et uxor., cum hic statur § penulti.; et supra, de offi. deleg., cum super; et C. si quis alt. vel sib. sub alt., multum interest. Arg. contra infra, de despon. impub., de illis 1, in fi.; et infra, de despon. impub., tuae nobis. Sed videtur quod illa, licet fuerit minor, tamen auctoritate sua non debuit recedere, infra, de despon. impub., de illis 1, in princ. Sed in hoc distingue ubi sponsalia non tenuerunt aetate prohibente, nec postea cursu temporis placuerunt, ut hic, vel si per vim contracta fuerant, ut infra, de despon. impub., ex litteris, auctoritate sua potest mulier recedere, quia nulla obligatio fuit hinc inde contracta, ut in praedictis decretalibus infra, de despon. impub., litteras; et infra, de despon. impub., accessit. Ubi vero sponsalia tenent, non debet recedere alter sine licentia ecclesiae, infra, de despon. impub., de illis 1.
Copulare
Hoc quod dicit, voluerit matrimonium copulare, tollit omnia contraria, et hoc quia voluntas patrui ad nullum actum processit nec quo ad sponsalia nec quo ad matrimonium, et ita nulla obligatio fuit contracta, ut infra sequitur.
Postulavit
Et etiam res si quas dedit ei in dotem. Nam semper subintelligitur talis conditio, si matrimonium fuerit subsecutum, ff. de iure dot., stipulationem; et ff. de iure dot., dotis promissio, et fructus et partus, ff. de condi. caus. dat., qui se debere § fundus.
Quamvis minor
Sic patet quod in causa matrimoniali minor viginti quinque annorum censetur maior. Similiter in voto, 20. q. 2, si in qualibet § 1; et 20. q. 2, puella. Item et in alio casu cum minor mortem patris exequitur, vel cum agit de testamento patris, 15. q. 3, de crimine. Item cum agit de recuperanda possessione, C. qui legit. pers. in iud., momentariae. Item cum agit de toro violato, ff. de adulter., si maritus sit § lex Iulia. Item cum agit de libero homine exhibendo, ff. de hom. lib. exhib., quod et lex § sed et si mulier. Item cum impetravit veniam aetatis, C. de his qui ven. aet. impetr., eos qui veniam aetatis impetraverunt. Item cum agit negotia alterius, ff. de minor., cum mandato. Et generaliter videtur quod secundum canones etiam contra patrem suum minor agere possit, ut 27. q. 7, quaeritur. Sed numquid minor potest petere restitutionem in integrum in huiusmodi spiritualibus sive ecclesiasticis negotiis, si doceat se laesum, ut si contraxit cum paupere cum poterat contrahere cum divite? Dico quod non, quia error divitiarum non impedit matrimonium, 29. q. 1 § quod autem. Ergo nec sponsalia, quia in hoc censetur maior. Et ubi minor mutat statum, non restituitur, ff. de minor., si ex causa § Papinianus ait; arg. 20. q. 2, firma; et 20. q. 2, addidistis. Et si maior est viginti annis, potest se permittere venumdari ad participandum pretium, ut Inst. de iure pers., circa fi. Sed si minor viginti quinque annis renunciavit beneficio suo, numquid potest implorare restitutionem? Videtur quod non, quia in talibus loco maioris habetur. Quia in rebus ecclesiasticis, sententia lata contra minorem absentem et indefensum tenetur, supra, de elect., dudum ad audientiam § cum autem. Sed in rebus immobilibus sententia lata contra minorem absentem nulla est, ff. de re iud., contra pupillum. Item ex hoc sequeretur inconveniens, quia si minor renunciasset ecclesiae, si postea illa conferatur legitime alicui, demum minor petat restitui, quod ei adiudicabitur ecclesia, qui legitime est eam adeptus et sine culpa, quod esse non debet, infra, de appell., bonae; 56. dist., satis perversum; 16. q. 7, inventum. Item quia in rebus ecclesiasticis censendus est sui iuris, sicut et filiusfamilias in castrensi peculio, ff. de Maced., usque; ff. de Maced., si quis patrem, in fi. Econtra videtur quod possit, quia et maiori competit restitutio in integrum, supra, de in integ. restit., ex litteris. Item in rebus ecclesiasticis maius periculum est quam in aliis. Ergo in eis cautius est agendum, 42. dist., quiescamus; 7. q. 2, nuper; ff. de Carb., si cui controversia § sed si quis. Incongruum enim esset quod per assumptionem rei ecclesiasticae perderet beneficium restitutionis, quia utilitas debet augeri, non minui per dignitatem, ff. de iud., si longius, in fi.; et arg. ad hoc ff. commodat., in commodato § sicut, in fi., ibi adiuvari; et infra, de commod., cum gratia; et C. de indict. vid., ambiguitates, in fi. Ad hoc dicas quod minor potest petere in integrum restitutionem, si omisit probationem necessariam vel alias captus sit in iudicio et beneficio, sicut et ecclesia quae comparatur minori, supra, de in integ. restit., requisivit; et supra, de in integ. restit., auditis; et supra, de in integ. restit., quasi per totum; et ff. de minor., quod si minor § 1; et ff. de minor., minor viginiti quinque annis. Sed si renunciavit beneficio ecclesiastico, et illud iam sit alii collatum, non subvenitur ei, ff. de minor., quod si minor § Scaevola. In matrimonio vero, puta cum sententia lata contra matrimonium est, ubi ecclesia decepta est, ipso iure servatur illaesus, infra, de re iudic., lator; et infra, de re iudic., consanguinei.
Commodo destituta
Sic ff. de sponsal., quaesitum. Quia per solam traditionem nihil egit. Ubi enim nulla praecedunt sponsalia vel matrimonium, nulla habetur possessio, quia liber homo possideri non potest. Et possessio illa talis est, quod qui possidet, possidetur. Unde ex sola possessione facti nulla servitus vel obligatio hinc inde contrahitur, nec restitutio peti potest, cum nulla possessio iuris hic fuerit, unde haereticus non potest in iure petere rerum ecclesiasticarum restitutionem, 23. q. 7, quicumque; et 23. q. 7, si de rebus. Nec laicus restitutionem decimarum, licet de facto possideat, quia aliud est possidere et aliud detinere, infra, de praescrip., causam quae. Nec enim sufficit probare spoliationem, nisi probet quod possiderit, supra, de offi. deleg., consultationibus; et supra, de restit. spol., olim causam, ut ibi dictum est. Quandoque tamen petitur restitutio, ubi nulla potest esse possessio, ut cum petitur iuris praecessit de qua constat. Sic infra, de praeben., referente; arg. supra, de procurat., ex insinuatione. Item servus petit restitutionem rerum domini absentis, quas de iure non potest possidere, C. si per vi. vel al. mod., iudices. Similiter uxor restituitur ad res datas sibi a viro, quas de iure possidere non potest, ff. de vi et de vi arm., praetor ait § deiicitur. De hoc, scilicet an possit repeti quod non licet possidere, traditur 14. q. 1, episcopus, in textus et in glossa 2. Et nota quod licet aliqua appareat traducta, non tamen praesumendum est statim pro sponsalibus vel matrimonio, ut hic patet, et lege praedicta ff. de sponsal., quaesitum. Sed ubi sponsalia praecedunt infra pubertatem, si sponsa complevit duodecimum annum apud sponsum, praesumitur matrimonium, infra, de spons., ad id quod; ff. de ritu nupt., mulierem.
Subsecuta
Quia numquam sponsalibus puella consensit, vel antequam puer septimum annum compleverat ab eo recessit.
Exceptionibus supradictis
Scilicet quod petebat fieri primo sibi restitutionem, et quod illa non poterat agere per procuratorem, quae non habent locum hic.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.