Book V › tit. 5.3 De simonia et ne aliquid pro spiritualibus exigatur vel promittatur
X 5.3.17 Ex diligenti
tit. De simonia et ne aliquid pro spiritualibus exigatur vel promittatur · 9 glosses
Idem.Incipit Ex diligenti tua · alleged in the gloss as de simon., ex diligenti — 4× per the register · find the allegations →
Obligatio
Obligatio ista turpis fuit et illicita, ideo neque de iure neque de facto ligat, supra, de pact., pactiones. Et est illud munus ab obsequio indebite impenso, unde simoniam inducit, 1. q. 1, sunt nonnulli. Et pro spiritualibus homagium exigi non debet, infra, de reg. iur., indignum.
Contra tuae salutis
Iuramentum istud vergit in dispendium salutis aeternae, quia praestitum est pro re spirituali, pro ecclesiastico beneficio scilicet, unde non potest servari, supra, de cond. appos., si conditiones; et supra, de iureiur., si vero; et supra, de his quae vi met. caus. fi., cum dilectus; et 22. q. 4, si aliquid. Ala.
Nihil omnino
Alias certe poenitentiam agere non posset, supra, de accusat., inquisitionis, quia venia non datur nisi correcto, 24. q. 2, legatur; 23. q. 7, quemadmodum. Sed poenitere non potest nisi renunciet illud beneficium, ut dixi in praedicta decretali supra, de accusat., inquisitionis.
Divinis
Id est, canonicis. Sic exponitur 3. q. 5, quod suspecti; et 1. q. 2, quam pio; et 1. q. 3, si quis obiecerit; et 1. q. 3, salvator. Vel proprie quia hoc est contra vetus et novum testamentum, 1. q. 1, qui studet.
Humanis
C. de episc. et cler., si quemquam; et in Auth. de sanct. episc. § sed neque, circa princ., coll. 9. Nota ergo quod crimen simoniae gravissimum reputatur ex quo divinis et canonicis et humanis legibus condemnatur, arg. 1. q. 7, patet. Ber.
Absolvimus
Ipso iure tamen absolutus erat, unde expone: absolvimus, id est, absolutum ostendimus, et potius factum respicit talis absolutio. Tanc.
Discreto
Nota verbum istud, quod discretus poenitentiarius est quaerendus qui sciat solvere ac ligare, de poen. dist. 6, qui vult. Petita et obtenta licentia prius proprii sacerdotis, alias non debet fieri, infra, de poenit. et remiss., omnis § 1. Ber.
Infamia
Simoniaci enim infames sunt, 1. q. 3, si quis praebendas. Et haec est talis infamia quod nisi cum eo dispensetur per principem ad aliquod ecclesiasticum beneficium admitti non debet, quo ad Deum acta poenitentia tollitur, arg. 2. q. 3 § hinc colligitur.
Demonstrare
Alias non crederetur secum fuisse dispensatum nisi ostenderet indulgentiam, infra, de schismat., fraternitati. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.