The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.41 De regulis iuris

X 5.41.11 Indignum est

tit. De regulis iuris · 2 glosses
Lucius III.Incipit Indignum est · alleged in the gloss as de reg. iur., indignum 3× per the register · find the allegations →
Alienum
Ergo et a consuetudine aliarum ecclesiarum debet esse alienum, quia quod Romana ecclesia probat vel reprobat, et aliae ecclesiae hoc idem facere debent, cum ab ipsa suam habeant institutionem et auctoritatem, 11. dist., consequens; et 11. dist., nolite.
Homagium
Id est, sacramentum fidelitatis quod pro aliquo spirituali facere quis non debet, cum illud sit simoniacum, supra, de simon., ex diligenti. Alioquin clericus non tenetur facere praelato suo obedientiam. Et in casibus debet iuramentum facere de obedientia sive etiam de fidelitate post receptam administrationem, supra, de iureiur., nullus; 23. dist., quamquam; et supra, de maior. et obed., dilecti filii; et supra, de iureiur., ego; et supra, de privileg., antiqua. Alias enim nullum iuramentum, nulla pactio vel obligatio illicita in spiritualibus debet intervenire. Et si interveniret, nullam obligationem de iure vel de facto inducit, supra, de pact., pactiones. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.