Book V › tit. 5.3 De simonia et ne aliquid pro spiritualibus exigatur vel promittatur
X 5.3.18 Etsi quaestiones
tit. De simonia et ne aliquid pro spiritualibus exigatur vel promittatur · 11 glosses
Idem Strigonensi Archiepiscopo.Incipit Etsi quaestiones tuas · alleged in the gloss as de simon., etsi quaestiones — 10× per the register · find the allegations →
Tenui religione
In lege dicitur quod quidam subtili reverentia tenti, ut nec verum iuramentum praestare velint, C. de fid. instrum., cum quidam, ad fi. Quandoque dicitur verecundia vel timiditas, ff. de constit. pecun., illud, in fi.; ff. de condi. insti., quae sub conditione.
Necessaria
Haeretici etiam veritatem nolunt iurare, unde eo ipso tamquam haeretici reputantur, infra, de haeret., excommunicamus itaque § adiicimus, vers. si quis vero.
Haesitat
Simile 24. q. 2, sane quod super, in princ.; et supra, de rescript., cum contingat. Ber.
Dandis muneribus
Aliud est munus et aliud donum, ff. de ver. sig., inter donum. Muneribus dandis attendas quatuor ista: quis dans, quisve petens, quae res, quae causa petendi. Laur. Considerari debet quid offeratur, 19. dist., secundum. Quale, 49. dist., hinc; et 49. dist., sacerdotes. A quo etiam, arg. 3. q. 7, in gravibus. Et pro quo, 1. q. 1, dictum est 2. Item ad quid offeratur, de conse. dist. 2, et dixit. Qua intentione, 8. q. 1, in scripturis. Quantum, 17. q. 1, Ananias. Et hic consideratur quantitas ex persona dantis et recipientis. Unde Seneca: quidam cynicus petiit a rege Antigono talentum. Respondit rex quod plus est quam cynicus petere debeat, et sic fuit repulsus. Petiit denarium cynicus, respondit rex, quod minus esset quam deceret regem dare. Et ita turpissimam cavillationem invenit qua neutrum daret, cum posset dare talentum tamquam rex et denarium tamquam cynico.
Equum
Quandoque tamen sex solidi simoniam inducunt, infra, de simon., ex tuae.
Non petenti
Et ideo gratius. Unde Seneca: non gratis accipitur munus quod petenti donatur. Unde illud Apostoli: beatius est dare quam accipere, 16. q. 1, praedictor. Qui enim donat, alium sibi naturaliter obligat, ff. de pet. hered., sed et si § consuluit. Et ille cui donatur exhibere reverentiam donatori compellitur et obedire, 8. q. 2, illud quidam. Unde versus: gratius est donum quod venit ante preces. Vincen.
Donaret
Quod de iure fieri non debet, quia quod ioculatoribus donatur arti nequissimae donatur, 86. dist., donare.
Intentione
Hic interpretatur Papa intentionem alterius partis per exteriora. Aliter non posset divinare de intentione alieni cordis, quia nec etiam Paulus, licet spiritu Dei plenus fuerit, potuit divinare, 22. q. 2, beatus; et supra, ut eccl. ben., ut nostrum; et ff. ad leg. Aquil., si putator, in fi., et quod dicit hic.
Constat factum fuisse
Id est, praesumitur. Et est arg. quod per exteriora praesumitur de interioribus, supra, de praesump., afferte; et supra, de praesump., ex studiis. Et ita videtur per litteram istam a contrario, quod si alia intentione equum cardinali dedisset, alias non daturus nisi ut posset facilius expediri negotium fratris, licet eo ignorante praeiudicasset ei, 1. q. 5, praesentium; nisi in odium eius hoc fecisset, infra, de simon., nobis; vel nisi eo prohibente hoc fecisset, infra, de simon., sicut tuis. Et recurrendum est in talibus ad intentionem et ex intentione ista considerantur, et in incertis locus est coniecturis et non in his quae certa sunt, ff. de ver. oblig., continuus § cum ita, in fi. Cum enim res certa est, secus fit, ff. locat. et conduct., sed addes § 1. Ber.
Qui excutit
1. q. 1, sunt nonnulli.
Modici pretii
Quae videlicet ad magnam quantitatem non producantur, ff. de off. procon., solent, in fi.; et ff. de off. praes., plebiscito. In his enim interpretatur ecclesia simoniam non committi, quia non est versimile quod propter huiusmodi modica aliquis moveretur ad aliquod iniquum faciendum. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.