Book V › tit. 5.27 De clerico excommunicato deposito vel interdicto ministrante
X 5.27.2 Si quis presbyter
tit. De clerico excommunicato deposito vel interdicto ministrante · 5 glosses
Ex concilio Antiocheno.Incipit Si quis presbyter · alleged in the gloss as de cleri. excom., si quis presbyter — 4× per the register · find the allegations →
Degradatus
A suo episcopo adiunctis sibi aliis sex episcopis in degradatione presbyteri, 15. q. 7, felix; et 15. q. 7, si autem. Sed pone degradatum celebrare, numquid conficit? Videtur quod sic, quia ordinem non amisit, 20. q. 3, eos qui; 1. q. 1, quod quidam; et de conse. dist. 4, ostenditur; 22. q. 7, licite. Arg. contra 50. dist., accedens; 11. q. 3, episcopus; 81. dist., dictum; 23. q. 8, clerici; 54. dist., nulli. Rich. dixit quod talis non conficit. Potuit enim ecclesia ei auferre illam potestatem quam contulit, quamvis non possit character auferri, sicut nec insignia militi. Laur., Ala. et Tanc. dicunt et melius quod bene conficit depositus sicut haereticus, arg. 1. q. 1, neque; et 1. q. 1, quod quidam. Nec Papa potuit auferre illam virtutem. Et hoc verum credo unde talis excommunicatur, ut infra dicitur, quia facit rem sibi prohibitam.
Praesumpserit
Quasi in officio suo ut prius, quod non licet, 11. q. 3, si quis episcopus in concilio; et 28. dist., presbyterum. In modum enim privati suffragii potest dicere horas suas, quod etiam potest laicus, arg. bonum infra, de poenit. et remiss., quod in te.
Excommunicatum
Ipso iure, 11. q. 3, cum excommunicato. Et intellige de minori.
Observandum est
Ut talibus nullus communicet. Alias similiter sunt excommunicati minori excommunicatione, 11. q. 3, excommunicatos. Et nisi destiterint sunt excommunicandi, infra, de sent. excom., quod in dubiis § 2; et infra, de cleri. excom., si celebrat, in fi.
Regis iudicio
Ubi enim ecclesia per se perficere non potest, invocandum est auxilium saeculare, ut hic dicit, et supra, de offi. ord., perniciosa; et supra, de offi. ord., quoniam, in fi.; et 17. dist., nec licuit; 11. q. 1, petimus. Et ita utraque potestas per alteram iuvari debet, supra, de maledic., statuimus, ubi de hoc. Et potest per ecclesiam compelli, ut ibi dicitur.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.